Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1
culares quales ſunt illæ quæ à fune-pendulis deſcri­
buntur, & in prædicto motu vertiginoſo eſt tam ne­
ceſſarius, & naturalis aſcenſus partis minus grauis B
per arcum BF quemadmodum neceſſarius eſt lapſus
& deſcenſus totius grauis per arcum DE vſque ad lo­
cum infimum E & licet aſcenſus prædictæ portionis
B vulgo cenſeatur motus violentus, nihilominus ſi
perpendatur vertigo, & debita ſituatio corporis gra­
uis quatenus naturalis eſt & naturali inſtinctu acqui­
ſita, & producta; cùm ſit impoſſibile vt prædicta ſitua­
tio debita abſolute conſequatur abſque aſcenſu por­
tionis B ſitque verum quoque quod, qui vult finem̨
velit quoque neceſſe eſt media, quæ ad finem conſe­
quendum neceſſaria sunt; hinc rationabiliter inferetur
à vi naturali verè impelli minus graue ſurſum verſus
F, ac proindè concedendum erit aſcenſum per BF
naturalem prorſus eſſe vel potius in eadem naturali
operatione includi debere violentiam motus præ­
dicti aſcenſus; ſed vtcunque ſit ſufficit nobis vt præ­
dicta operatio ſit neceſſaria, ſit que prorſus impoſſibi­
le vt aliter contingat; cæteri verò eam vocent ſiue na­
turalem, ſiue violentam ad eorum libitum.
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
PROP. II.
Idipſum verificatur in fluidis contentis in
eodem ſiphone circulari.
PRæterea vt duo corpora in extremitatibus libræ
conſtituantur non ſemper eſt neceſſe vt corpora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index