DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 207 > >|
1poſitione ſunt manifeſta, quando autem hæc linea eſt hori­
zonti erecta, tunc idem prorſus eſt (vt mox diximus) perinde
ac ſi pondus in centro grauitatis ad vnguem ſuſtineretur.
Quocirca ſi pònderis grauitas minimè percipi poteſt, niſi in
centro grauitatis ipſius, pondus certè in ipſo propriè grauitat.
Centrum figuræ apud Mathematicos eſt punctum, à quo
ſemidiametri exeunt; vel per quod tranſeunt diametri, vt circu
li centrum, & ellipſis, necnon oppoſitarum ſectionum.
Centrum verò magnitudinis eſt id, quod medium figuræ
obtinet; vel quod ęqualiter ab exteriori ſuperficie diſtat.
vt
ſphærę centrum.
Centrum deni〈que〉 mundi eſt punctum in medio vniuerſi
ſitum, omniumquè rerum infimum.
Cæterùm ad meliorem horum notitiam obſeruandum eſt,
hęc centra aliquando ſimul omnia inter ſe conuenire, aliquam
do nonnulla; aliquando autem minimè.
ſimul verò omnia
conueniunt.
vt centrum vniuerſi, centrum magnitudinis ter
ræ (ſphęræ ſcilicet ex aqua, terraquè compoſitę, quam nos bre
uitatis ſtudio terram tantùm nuncupabimus) centrum figu­
rę terrę; ac centrum grauitatis terrę.
Cùm enim terra ſit ſphæ­
rica (vt omnes fatentur.) eius medium erit centrum figurę, à
quo ſemidiametri exeunt.
idipſum què erit centrum magnitu
dinis, ſiquidem ipſius figurę medium obtinet.
Pręterea idem
punctum eſt centrum grauitatis terrę.
& quoniam terra in me
dio mundi quieſcit, erit hoc centrum grauitatis in centro vniuerſi
collocatum.
& hoc duntaxat modo centra omnia in vnum con
uenire poſſunt.
quamquam verò ſphęra, quę continet terram &
aquą, compoſita eſt ex corporibus diuerſę ſpeciei, differentiſquè
grauitatis, nimirum ex terra, & aqua; non tamen efficitur, quin
medium ipſius cum centro grauitatis conſpiret in vnum. Nam ex
Ariſto telis ſententia terra circa mundi centrum vndi〈que〉 conſi
ſtit; & Archimedes affirmat, etiam humidum manens ſphęri­
cum
, cuius centrum eſt centrum vniuerſi.
ſi ita 〈que〉 terra, & aqua ma
nent, quieſcuntquè circa centrum vniuerſi, ergo centrum mundi ipſo­
rum
ſimul centrum grauitatis exiſtit.
at〈que〉 adeo quatuor prędicta
centra in vnum ſimul conueniunt punctum.
Quod autem tria ſi
mul centra in vnum coeant, ſatis conſpicuum eſſe poterit cuiquè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index