Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
[11.] Verſiones.
[12.] (Addendae Verſiones.)
[13.] Epitome.
[14.] NOTITIA DE M. VITRUVIO POLLIONE, EX LIBERIS EJUS. BREVIARIUM CAPITUM.
[15.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER PRIMUS. PRAEFATIO.
[16.] CAPUT I. Quid ſit architectura et de architectis inſtituendis.
[17.] CAPUT II. Ex quibus rebus architectura conſtet.
[18.] CAPUT III. De partibus et terminationibus architecturae.
[19.] CAPUT IV. De electione locorum ſalubrium.
[20.] CAPUT V. De ſundamentis murorum et turrium.
[21.] CAPUT VI. De diviſione et dispoſitione operum, quae intra muros ſunt.
[22.] CAPUT VII. De electione locorum ad uſum communem civitatis.
[23.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTUR A LIBER SECUNDUS. PRAEFATIO.
[24.] CAPUT I. De priscorum hominum vita, et de initiis humanitatis atque tectorum, et incrementis eorum.
[25.] CAPUT II. De principiis rerum ſecundum phyſicorum opiniones.
[26.] CAPUT III. De Iateribus.
[27.] CAPUT IV. De Arena.
[28.] CAPUT V. De Calce.
[29.] CAPUT VI. De pulvere Puteolano.
[30.] CAPUT VII. De lapicidinis.
[31.] CAPUT VIII. De generibus ſtructurae.
[32.] CAPUT IX. De Materia.
[33.] CAPUT X. De abiete ſupernate et inſernate, cum Apennini deſcriptione.
[34.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER TERTIUS. PRAEFATIO.
[35.] CAPUT I. De ſacrarum aedium compoſitione et ſymmetriis.
[36.] CAPUT II. De quinque aedium ſpeciebus.
[37.] CAPUT III. De fundationibus et columnis Ionicis atque earum ornatu.
[38.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER QUARTUS. PRAEFATIO.
[39.] CAPUT I. De tribus generibus columnarum earumque inventione, et de capituli Corinthii ſymmetria.
[40.] CAPUT II. De ornamentis columnarum.
< >
page |< < (IX) of 376 > >|
15IXDE M. VITRUVIO POLLIONE. mutatis, non admonito lectore. In commentariis omnia explicare ſtuduit, uſus etiam
Philandri quibusdam notis, ut ipſe ſingulis locis indicat, cum Philander diſſiciliora
modo explicare inſtituerit.
Ultima, poſt longum intervallum, ſacta eſt editio Amſtel.
1649. ſol. per Jo. de Laet, Antverpienſem, quam vulgo optimam vocant, ſcil. prop-
ter ſplendorem chartarum.
Textum ſe dicit Laetus ſecutum a. 1552; ſed id non eſt
diligenter ſactum, ſicut nec Philandri Notae integrae ſunt, ut promittitur in titulo.

Omnino ille parum diligenter in tota re, in excerpendis aliorum ſcriptis, ut Barbari,
Salmaſii, verſatus eſt.
Acceſſere Elementa Architecturae collecta ab Henr. Wottono,
Baldi Lexicon Vitruvianum (interdum decurtatum), ejusdem Scamilli impares Vitru-
viani, de Pictura L.
III. Leonis Baptiſtae de Albertis: de Sculptura Excerpta e
Pomp.
Gaurici Dialogo: Ludov. Demontioſi Comm. de Sculptura et Pictura, et In-
dices Varii:
quae pleraque poterant omitti, cum ad Vitruvii opus nil proſint.
Quo magis erat optandum, ut Jo. Polenus, qui poſt abſolutum Frontinum
edere Vitruvium cogitabat, abſolveret opus inſtitutum:
ad quod quam paratus a doc-
trina neceſſaria ſuerit, Frontini editio docet, quam ab libris @@r.
et edd. iisque dili-
genter excuſſis, commentarius de edd.
demonſtrat, in quo et de Codd. ſcriptis, quo-
rum notitiam habebat, etiam excerpta, agit inde a pag.
130. Nam vere queritur P.
Weſſeling Obſ. I, 15. nondum ſatis diligenter curatum eſſe textnm Vitruvii: et ſup-
petunt in Bibliothecis adhuc multi Codices nondum ad emendandum collati, ut e Po-
leni Commentario patet:
et reſtant alii non ab eo memorati, ut in Bibl. Franequerana;
ex quo quidam viri docti loca quaedam textus Vitruviani emendarunt, de quibus mox.

Ex Italicis MSS.
ſumtae videntur multae lectiones, quae ſunt in exemplo Vitruviano
Laeti, quod ex Italia allatum eſt in Daniam, et nunc eſt in Bibliotheca Scholae Ripen-
ſis.
(Addenda eſt editio librorum Vitruvii, quam curavit Berardus Galiani,
adjectis ſchematibus cum verſione Italica, Neapoli, 1758.
ſol.)
Commentarii et Interpretationes.
Fuerunt et alii, qui hoc ſaxum volverent, vel Commentariis ſcribendis, vel
nova recenſione tentanda, ſed rem ad ſinem non perducerent, aut in lucem proſerre
ſua non poſſent.
De Bernardini Merulae commentariis in Vitruvium, quos per plagium ſibi
vindicare voluit Gaudentius Merula, meminit Antonius Majoragius in Apologia con-
tra Gaudentium edita Ultrajecti 1666.
4. p 29. et 44. De Adriani Auzuti ſive Azovii
commentariis in Vitruvium et Frontinum vulgandis Romae a Franciſco Nazario, qui
et ipſe notas ſuas ſuit additurus, ſpes ſacta ſuit in Tentzelii dialogis menſtruis a.
1692.
pag. 825. 1010. in Diario eruditorum Mutinenſi a. 1692. p. 297. et in Muſeo Minervae
Venetae (Galleria di Minerva) a.
1695. pag. 236. Joannis Norchiati Florentini circa
a, C, 1550.
clari commentarium affectum in Vitruvium memorat Julius Niger p. 291.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index