Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1dum totum inceſſum extrema pars manus (vnguiſve
medij digiti) quaſi præter cadens leuiter contingat.
Perſenties enim manum quidem antrorſùm exporrigi:
ſed non tamen ex eo puncto, in quod deſinet exporre­
ctio, manum retrorſùm fieri; quin potiùs in eo quieſ­
cere, exſpectaréque donec rurſùs exporrigatur antror­
ſùm.
Agnoſces' & bracchium ab extrema manu ad
ſcapulam vſque, poſtquam exporrecta manus fuerit,
non retrorſùm agi, ſed extrema manu firmata, & qua­
ſi centro facta, promoueri antrorſùm inſtar radij, cuius
extremum, & quaſi pars circumferentiæ ſit ſcapula,
quæ cùm ſit manu poſterior prouehetur ſenſim, quo­
vſque illi ad perpendiculum fiat, & vlteriùs prouecta
anterior euadat.
Ac niſi tu quidem id poſſis ſatis ani­
maduertere, iube alium id experiti, tuque intereà eius
manum, bracchium, ſcapulamque reſpecta; & manife­
ſta tibi res fiet; ſimúlque pernoſces etiam incedentem
in aëre medio extremum digitum firmare, & ſuper co
quaſi centro bracchium, ſcapulamque circumducere.
Velim prætereà vt attendas eſſe nobïs bracchia inſtar
crurum anteriorum; adeò vt, quemadmodum quadru­
pedes decuſſatìm incedunt, hoc eſt ſimùl promouendo
eodem anteriorem dextrum cum poſteriore ſiniſtro, &
priorem ſiniſtrum cum poſteriore dextro; ita nos ſpon­
te, niſi potiùs neceſſitate quadam naturæ, promouere
ſimùl dextram manum cum pede ſiniſtro, & ma­
num ſiniſtram cum pede dextro, nec poſſe ſecus face­
re, quandocúmque manus liberè dependent.
Id nem­
pe vbi obſeruâris, facile erit attendere, Quemadmo­
dum quo tempore pes ſiniſter transfertur, & è poſtico

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index