Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſanguine, liquoréve vllo alio licet inuenire.
Sed etſi quarum eſſet elementum, nulli eſſet
vſui.
Neque tamen tria ſunt verè in miſtis
elementa, ſed duo tantùm verè, plura verò
actionis cœleſtis habita ratione.
Pingue
enim humidum ex aqueo, & ignea pars ex
terreo conſtat.
Quæret forſan aliquis, quid ſit

hoc humidum pingue, de quo toties ſermo­
nem habuimus?
Eſt autem humidum
aqueum, quod caloris cœleſtis tamdiu vim
ſuſtinuit, vt eum contineat.
Viſcum cur
aliis innaſ­
catur arbori­
bus.
Lincoſtis.
Cupreſſus.
Plantarum
duo princi­
pia.
Cocceus.
Euxus.
Inſulæ B.
Thomæ.
Modus quo
plantæ omnes
omnibus in
locis proue­
nire poſſint.
Plantæ om­
nss fermà ſuis
ramentis
gaudent.
Anacardus.
Chryſoco­
mos.
Lac Hiſpa­
niæ minus
habet ſeri,
Lactis par­
tes.
Pingue hu­
midum quid
ſit.
Manifeſtum eſt igitur hoc tale eſſe, vt ad
animam, & vitam ſit paratum, & ob id
etiam nitorem in ſe continet.
Cùm enim
aqua immota quieuerit, calorem concipit, à
quo immutatur, & nutritioni, ac generatio­
ni plantarum, & animalium apta fit.
Sed
tunc denſior redditur, quia tenuior, vt pin­
guedo olei comparatione, oleum lachrymæ
arborum.
Pingue enim lapidum ac metallicorum
omnium, ac metallorum, ſimile eſt oleo te­
nuiſſimo, ſolidiſſimo, atque pauciſſimo:
nec nomen obtinuit apud Græcos, Lati­
nóſve, quia incognitum fermè ad hanc vſ­
que diem.
Pingue herbarum & pericardij fru­
ctum mucoſus ſuccus: omnis enim ſuc­
cus herbarum, & foliorum talis: ſed
mucoſum vocamus ſolùm ab excellen­
tia, in in quo manifeſta apparet muci ſimi­
litudo.
Pingue autem lignorum lachryma, pin­
gue ſeminum oleum, pingue animalium
adeps pinguedóve, aut ſeuum.
Cùm verò homo aliquid excellentius ſit
animalibus, illius pinguedinem aliis præ­
ſtare veriſimile eſt.
Nitet autem plena calo­
ris temperati vixque ſiccatur, aut abſumi­
tur.
Verùm in tenuiſſimas partes extenditur,
æqualis vndique, ac ſibi ſimilis: nec refri­
geratur, nec putreſcit, nec ardet, aut vix.
Vt enim ad ignem metallicus adeps, ita
ad febris incendium humanus: neque enim
diuiditur.
In lacte igitur & ouis multa eſt copia
pinguis humidi: in hoc quidem, vt ali­
menti, in his verò vt ſeminis: quamobrem
& hæc vicem alimenti ſubeunt, nam ho­
mines & carniuora animalia, oua non ſe­
cus, quàm animalia deuorant.
Sunt igitur
in lacte partes plures, quæ coagulatione
ſeparantur.
Coagulatur autem lac à calore

proprietate vlla: nam non viuit, nec à vi­
uente re cogitur.
Calor autem hoc modo
lac cogit: dum enim tenuiorem pinguis hu­
midi partem reſoluit, reſoluit & vinculum
quo pingue humidum aqueo nectitur.
Ex
hoc igitur manifeſtum eſt, quot modis poſ­
ſit coagulari: nam vel calore ſolo, dum
in ſtanneis vaſis caleſcit, inde vas in frigi­
dam mergitur: qui modus eſt ſynceriſſimus:
vel admiſto coagulo hœdi, vel ſemine cni­
ci, ſerúmque detrahit pituitam, vel lacte
ficus, túncque & bilem, & pituitam pur­
gat.
Manifeſtum eſt etiam ex his, quæ
nunc dicta ſunt, quòd ab omni plantæ la­
cte coagulatur: coagulatur & flore ruben­
ti cardui, qui in pappos exire ſolet necnon
oxymelite, atque hic modus ſalutaris eſt
hominis.
Mutatur autem ſubſtantia lactis
poſt ſanguinem ab alimentis: itaque empta

capra, vel aſina, pabulo poteſt lac effice­
re medicamentoſum, ſeu polypodium dede­
ris pro nigra bile, ſenam ad omnem humo­
rem detrahendum, ſeu agaricum, aut ti­
thymalum pro hydropicis, aut fumum ter­
ræ, vel lupum ſalictarium ad purgandum
ſanguinem, vel mercurialem ac maluam, vt
aluum, tantùm exoneres.
Mutantur enim
( vt dixi ) corpora ex alimentis, atque pri­
mùm ſanguis & mores, inde lac & ſemen,
ac fœtus, vltimò carnes & vires propriè ſi­

miles præcantationibus.
Itaque Germani
cùm magna ex parte lacte belluarum maxi­
mè vaccarum alantur, iracundi ſunt, intre­
pidique, atque agreſtes.
Tauri enim tales

ſunt, qui eodem alimento vtuntur.
Et Cor­
ſicæ inſulæ accolæ cùm catulis paruis non
ſolùm cicuribus, ſed etiam agreſtibus veſ­
cantur, iracundi ſunt, crudeles, infidi, au­
daces, prompti, agiles, robuſti: talis enim
eſt natura canum.
Quòd ſi quis luporum
carnibus vtatur & maximè corde, adhuc
euadet longè magis ferus & audax, ac perfi­
dus.
Euidentius autem hoc in animalibus,
quàm hominibus, & plantis quàm anima­
libus, quia non aliunde mutantur.
Et cùm
arbores ab alimento mutentur, magis etiam
& frequentius herbæ, lolium in triticum,

& triticum rurſus in lolium, ſimili fermè
ratione, qua ex cæcis ac claudis, cæci ac
claudi non gignuntur, ſed ſani, & tamen
ex ſanis rurſus cæci claudique.
Robore ſo­
li ſoliſque, lolium in triticum tranſit, &
imperfecta in ea quæ perfecta ſunt: imbe­
cillitate vtriuſque perfecta in obleſa.
Hanc
commutationem pulchrè tuus ô Princeps
Poëta expreſſit cùm dixit:
Infelix lolium & ſteriles dominantur auenæ.
Modi coagu­
landi lac.
Lac medica­
mentoſum.
Germanorum
mores.
Corſicorum
mores.
Triticum cur
in lolium
vertatur.
Tranſit & triticum in ſiliginem, tertio

anno, ſi frigido & humido loco ſeratur.
Vt
noſtra ſiligo pro ſegete eadem antiquæ ſint:
licet conſtet tritici quoddam eſſe genus,
quod toſellam vocant, craſſius ac rotundius,
ex quo panis leuior, ac ſuauior longè fit: ip­
ſa verò planta ſine ariſtarum aculeis, vt pro­
ximior videatur.
Sunt qui exiſtiment zeam
eſſe ſiliginem, certè ex ea leuiſſimus fit pa­
nis.
Vtut ſit, cùm quædam etiam muten­
tur præciſa, vt quercus, quæ nec periit,
nec integra renaſcit: ſed plerunque tranſit
in quercus humilius genus, nonnunquam
in geniſtam multis cauſis hoc contingit.
Sed
tamen inſitæ euidentiùs arbores, cùm ſur­
culi alienis tunicis inſeruntur, vt perſicus
iuglandi, ferente arbore Perſica parua, vi­
ridia, ſubamara, dura, non ſecùs miſta
vtriuſque plantæ natura, quàm in mulis aſi­
ni & equæ.
Oportet autemtempora feren­
di ſructum, vt etiam in animalibus, fic in
plantis conuenire: nam præcox ceraſus, me­
ſpilo ſerotinè inſerta, cùm trahit alimentum,
ſtipes haud ſuppeditat, cùm ſuppeditat ſur­
culus, quod proprium tempus pręterierit non
trahit, nempe qui iam refrigeratus ſit, ac fo­
lia amiſerit.
Inſerendi
ratio.
Dicunt tamen, vitem inſitam ceraſo vuas
præcoces ferre: quod neque ſemper, nec

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index