Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.001659">
                <pb pagenum="146" xlink:href="025/01/150.jpg"/>
              cur in quibuſdam tractibus acceſſus plus duret, quàm receſſus; in aliis ve­
                <lb/>
              rò plus receſſus; quàm acceſſus, licèt vnus per ſe alteri ſit aquè diutur­
                <lb/>
              nus; cur per ſe mare ſex horis 12. minutis aſcendat, & totidem depri­
                <lb/>
              matur, cur ſingulis diebus vna ferè hora, hoc eſt 48. minutis æſtus tardiùs
                <lb/>
              aſſurgere incipiat, quàm pridie, idque ſemper & per ſe, Luna in Meridia­
                <lb/>
              no horæ ſextæ exiſtente; cur in quibuſdam oris ad 70. & 80. pedum alti­
                <lb/>
              tudinem mare per æſtum in Plenilunio attollatur, in aliis vix ad vnum pe­
                <lb/>
              dem, in multis verò nihil prorſus; cuncta hæc & alia multa ex principiis
                <lb/>
              à te jactis nullo negotio deducuntur; alia quædam occurrunt, quæ mihi
                <lb/>
              vel dubia ſunt, vel eorum ratio incomperta; à dubiis initium duco. </s>
              <s id="s.001660">Pri­
                <lb/>
              mum eſt quod aliqui dicunt, in Plenilunio ſcilicet majorem eſſe vim æſtus,
                <lb/>
              quàm in Novilunio ad Calecutium; cùm tamen ad indi oſtia in Novilunio
                <lb/>
              majores ſint æſtus; alterum verò quod alij referunt, quibuſdam in locis
                <lb/>
              per totos quindecim dies, à Novilunio ſcilicet, ad Plenilunium continuò
                <lb/>
              æſtum creſcere; ita vt ſummum crementum ſit in Novilunio & Plenilunio,
                <lb/>
              ac totidem diebus aquam ſubſidere, vt obſerva tum eſt, inquiunt, circa
                <lb/>
              Cubam & Hiſpaniolam; item in fluvio Vanna vel Vanſone ad Pachinum
                <lb/>
              Sinarum. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001661">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001662"> Ab hoc vltimo incipio, quia involvit repugnantia; nempe cùm
                <lb/>
              in prædictis, vt & in multis aliis Mediterranei locis, æſtus ſit tantùm ſenſi­
                <lb/>
              bilis in Plenilunio & Novilunio, quia cùm tunc Majores ſint, vt ſupra di­
                <lb/>
              ximus, conſtatque experientia; quid mirum, ſi tunc ſenſibiles ſint? </s>
              <s id="s.001663">vnde
                <lb/>
              non nemo occaſionem arripuit, dicendi, creſcere continuo in iis locis
                <lb/>
              per totos 15. dies, à Novilunio ſcilicet ad Plenilunium; quod falſiſſimum
                <lb/>
              eſt; quia ſingulis diebus - bis creſcit, & bis refluit. </s>
              <s id="s.001664">Sed inſenſibiliter, niſi
                <lb/>
              paucis diebus ante & poſt Novilunium ac Plenilunium; hæc autem ſunt
                <lb/>
              inter ſe repugnantia, decreſcere continuo à Plenilunio ad Novilunium ac
                <lb/>
              proinde in Novilunio mare eſſe maximè depreſſum, cùm in eo ſit terminus
                <lb/>
              decrementi, & toto reliquo menſe nullum ſenſibilem æſtum apparere;
                <lb/>
              fieri tamen aquarum tumorem ſenſibilem in Novilunio & Plenilunio. </s>
              <s id="s.001665">Ve­
                <lb/>
              nio ad primum, & dico, de eo mihi maximum dubium eſſe, quanquam
                <lb/>
              pro diverſo Lunæ ſitu, non negarim fieri poſſe, vt major æſtus ſit in Novi­
                <lb/>
              lunio, quàm in Plenilunio; cum enim fauces Indi ſint ferè ſub Tropico
                <lb/>
              Caneri, ſi ſupponamus Novilunium fieri in Tropico Cancri, de Meridie
                <lb/>
              maximus erit ibi aquæ tumor, cùm linea abſidum eo terminetur, minor
                <lb/>
              tamen erit de media nocte; quia extremitas lineæ abſidum inde diſtat 47.
                <lb/>
              gradibus; ſi verò Plenilunium fiat in Tropico Capricorni, de Meridie ma­
                <lb/>
              ximus æſtus ibidem erit, quia vt linea abſidum à Tropico ad Tropicum
                <lb/>
              per centrum globi tunc eat, de Meridie extremitas prædictæ lineæ, quæ
                <lb/>
              ad Tropicum Cancri terminatur, reſpondet lineæ Meridianæ; itaque ſi
                <lb/>
              compatetur diurnus Plenilunij cum nocturno Novilunij, in Novilunio mi­
                <lb/>
              nor æſtus erit, quàm in Plenilunio, ſive diurnus Novilunij
                <expan abbr="">cum</expan>
              nocturno Ple­
                <lb/>
              nilunij, major erit in Novilunio, ſed profectò deſunt obſervationes, & Au­
                <lb/>
              tores ſuper hoc in ſenſus contrarios eunt, vtpote qui non tam ex obſerva­
                <lb/>
              tionibus, quàm ex propriis conjecturis multa deducant & ſcribant, quæ </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>