Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
illa quidem seorsum sunt omnia quae prius ipsa
nata dedere suae post notitiam utilitatis.

quo genere in primis sensus et membra videmus;
quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
utilitatis ob officium potuisse creari.)
(Illud item non est mirandum, corporis ipsa
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.

quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
multa modis multis docui, sed plurima debent
ex animalibu'.
quae quia sunt exercita motu,
multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,
multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
his igitur rebus rarescit corpus et omnis
subruitur natura; dolor quam consequitur rem.

propterea capitur cibus ut suffulciat artus
et recreet vires interdatus atque patentem
per membra ac venas ut amorem opturet edendi.

umor item discedit in omnia quae loca cumque
poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.

sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur ieiuna cupido.)
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
cum volumus, varieque datum sit membra movere,
et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
corporis insuerit, dicam : tu percipe dicta.
dico animo nostro primum simulacra meandi
accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.

inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
id quod providet , illius rei constat imago.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index