Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1geſimaquarta, & deinceps, qua demonſtratione Diuinus Pla
to probare contendit.
Terram non moueri: quia est in totius
mundi æquilibrio; ideo ſtat immota, nec magis ad vnam, quam
ad aliam partem flectitur, cum ſit in medio æquè distans ab
extremis: qua de re Aristoteles copiosè diſputauit libro ſe­
cundo de cælo, ita ſi vacuum ſit, illud erit omni ex parte indif
ferens, nec in eo erit, aut ſurſum, aut deorſum, aut antè, aut
ponè, aut dextrum aut ſinistrum, quæ ſunt loci differentiæ,
ad quas mobile vnumquodque mouetur.
Ergo corpus quod in
medio ſpacio inani fuerit, aut in omnes medij partes diſtra­
ctum diuelletur, cum ad omnes ſit æquè inclinatum, aut vbique,
vel magis nullibi stabit: cum hæ ſint loci differentiæ.
quæ non
ſunt in vacuo, vel non mouebitur, & non quieſcet, cum nulla
ſit ibi cauſa, aut motus, aut quietis, nullaque ibi ſit loci diffe­
rentia, in quam elementum ſtet, aut ad quam elementum mo
ueatur, vel in æquilibrio poſitum non magis ad vnam, quam
ad aliam partem flectetur, ſed ad omnes ſimul, vel ad nullam
magis: quod Plato de terra dixerat.
At ſi corpus ſimplex
elementorum per ſpacium inane moueatur in æquilibrio vacui
poſitum, & terra in totius mundi æquilibrio conſtituta, certè
mouebitur: quod tum Ariſtoteles, tum Plato abſurdum eſſe
putauerunt.
Quarto falſum eſſet id, quod ab Ariſtotele conſtantissimè
affirmatur libro quarto de phyſico auditu particula ſexage­
ſimaoctaua.
Proiecta à medio iuuante motum moueri: nam
quæ proiciuntur, & per inane ſpacium impelluntur, ab inani
medio non iuuante motum, moueri non queunt: cum ea, quæ
res nulla eſt vt inane ſpacium, quod nullum eſt motum, qui res
aliqua eſt, iuuare non possit: Simplicia ergo elementorum cor­
pora dum natura, per ſpacium inane feruntur à medio vacuo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index