Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ſtiſſimi aderant et porticus: uirentem hærbis aream et floribus
ueſtitam circumentes huiuſmodi opera per quae belle condicunt
huic religioſorum generi: ac uelim quidem ut qui ſtudiis
bonis delectentur aſſidui apud artium profeſſores commo
rentur / ſumma uoluptate / nullo cum faſtidio præſentium re
rum aut ſatietate ea de re.
ita iſtic parabo et porticum et aream
et eiuſmodi: ut nihil amplius ad diuerſandi uſum optes.
Le
nes excipient ſoles hieme: a ſtate uero umbram auram que
quam id fieri queat gratiſſimam.
Sed de his ædificationum de
litiis ſuo diſtinctius loco proſequemur.
Quod ſi iuuat pu
blica ſtatuere auditoria et ſcholas / ubi ſapientes doctoreſque
conuenias: ea ponito loco / ut ſint incolis omnibus æque opor
tuna.
Ceſſent fabrorum ſtrepitus: abſint nidores: fetores:
non admittat ocioſorum laſciuias: ſapiat ſolitudinem gra
uibus et circa res maximas et rariſſimas occupat is condi
gnam: habeatque auctoritatis in ſe magis quam uenuſtatis.

terum quo pietatem aduerſus imbecilles et deſtitutos exer
ceat pontifex: locus erit et uarius et ſumma diligentia con
ſtituendus.
Nam alibi deſtitutos / alibi egrotantes ſuſcipias
et foueas neceſſe eſt: tum et inter egrotantes ſunt / quos ca
uiſſe oportet: ne dum paucis et inutilibus proſpicias: plu
ribus et utilibus periculum afferas.
Fuere in italia principeſ
qui ſuis in urbibus uetuerint genus illud hominum ueſte ac
membris laceros / quos errones appellant / precabundos ho
ſtiatim petere.
Illico enim ubi appulerant / monebantur ne
quid plus triduo ſeſe in urbe uideri ſinerent inertes: nullum
eſſe tam comminutum quin aliqua in re hominum cetui ſua
poſſit opera prodeſſe: quando cecifunariis ſaltem iuuandis proſunt.
Quos uero grauior aliquis morbus omnino oppreſſerat: hos con
uenarum
hoſpitum magiſtratus apud minores pontifices legioni
bus diſtribuebant.
Itaque illi neque piiſſimorum conuicinorum opem
fruſtra poſcebant: nec ciuitas ea sediſſimorum obſcenitate offen
debatur.
Apud etrichiam pro uetere illo ſanctitatis et ueriſſime
religionis cultu quo ſemper claruit mirifica uiſuntur hoſpitaria

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index