Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1dum; atqui denſum aptius eſt ad id munus, quia plures partes ſuſtinentis
pauciores ſuſtinent alterius leuioris, ſeu rarioris, vt conſtat;
v.g. certum
eſt eandem aëris partem pluribus aquæ partibus reſpondere;
ſed de hoc
alias fusè;
hæc interim ſufficiat indicaſſe, vt vel aliqua ratio affulgeat;
cur ſcilicet corpus graue ſub medium leuius ſua ſponte deſcendat;
adde
quod cum omne corpus graue tendat deorſum, tunc vnum infra aliud de­
ſcendit, cum ſunt plures partes pellentis, quàm pulſi; denique per va­
cuum modicum ſine vlla reſiſtentia deſcenderet.
Theorema 81.
Sub medium grauius corpus leuius minimè deſcendit, ſed huic inna­
tat;
v.g. lignum aquæ, ferrum plumbo liquato; certa eſt hypotheſis: ratio
eſt, quia ideo deſcendit graue ſub medium, quia grauius ſeu denſius eſt
medio;
igitur, ſi denſius eſt ipſum medium, non deſcendet; clarum eſt;
cur verò aſcendat ſupra medium.
v.g. cur lignum aquæ immerſum tan­
dem emergat hîc non diſcutio, ſed tantùm indico ab ipſa aqua ſurſum
extendi; quanta verò parte lignum emergat, dicemus aliàs, cum de in­
natantibus humido.
Theorema 82.
Sub medium æquè graue corpus non deſcendit, nec etiam ſupra aſcendit; ra­
tio eſt, quia ideo deſcendit ſub medium, quia medium leuius eſt, ideo
aſcendit ſupra, quia medium grauius eſt;
igitur ſi nec ſit grauius nec
leuius, non eſt quod aſcendat vel deſcendat;
nihil tamen illius ſupra
primam medij ſuperficiem extare poterit; alioqui eſſet leuius medio,
contra ſuppoſitionem.
Theorema 83.
Aër ſuam grauitatem habet; quod iam à nullo in dubium reuocari po­
teſt;
nam ſi comprimatur intra vas æneum v.g. etiam minimæ craſſitu­
dinis;
ſi deinde ponderetur, maius eſt haud dubiè pondus, quo maior
eſt aëris copia intruſa;
atqui non modo triplum totius aëris, qui ante
compreſſionem totam vaſis capacitatem occupabat intrudi poteſt, vel
decuplum;
verùm etiam vigecuplum; immò centuplum, & millecuplum
adhibita cochleâ, vel alio mechanico organo, & aucta vaſis craſſitudine,
de quo aliàs:
quanta verò ſit grauitas aëris comparata cum grauitate
aquæ, cenſet Galileus eſſe ferè vt 1. ad 400. Merſennus verò vt 1. ad
1356. vel ſaltem vt 1.ad 1300. Nos maiorem illà;
hâc vero minorem
eſſe obſeruauimus, de quo aliàs;
nec enim eſt præſentis inſtituti, pro
quo ſufficiat modò, aëri aliquam ineſſe grauitatem;
nec dicas aëra le­
uem eſſe;
nam reuerâ leuis eſt, ſi comparetur cum aqua; grauis autem ſi
comparetur cum aſcendente halitu, vel fortè cum vacuo;
nec eſt quod
aliquis fortè metuat, ne ſi aër ſit grauis, ab eo tandem opprimatur, nam
etiamſi aqua ſit grauis non tamen opprimit vrinatores, cuius rei veriſſi­
mam rationem ſuo loco afferemus;
denique non eſt quod aliqui ſatis
incautè reſpondeant, ipſum aëra non eſſe grauem, ſed tantùm ſentiri ali­
quod pondus craſſioris vaporis immixti;
nam de alio aëre non affirmo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index