Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
< >
page |< < of 355 > >|
1quando ſemidiameter circa centrum mouetur, quamuis cum ipſa mouean­
tur, inæquali velocitate mouentur; Nam punctum illud ſemper velocius
mouetur, quod remotius eſt à centro circuli, ſeu à manente ſemidiametri
termino, & proinde illud tardius, quod centro proximius eſt.
Atque ex hac
mira circuli proprietate, pleraque miraculorum accidunt circuli motioni­
bus, vt in ſequentibus quæſtionibus manifeſtum erit.
Quoniam autem ſecundum contrarias ſimul motiones mouetur circulus,
& alterum quidem diametri extremum vbi A, in figura præſenti antrorſum
78[Figure 78]
mouetur; alterum verò vbi B, retror­
ſum, efficiunt nonnulli, vt ab vnica mo­
tione multi contrariò ſimul mouean­
tur denticulati circuli: vt ſunt ij, quos
in locis proponunt ſacris, quorum alij
ſunt ænei, alij ferrei.
ſi enim circulus
A B, alterum circulum C D, contige­
rit, mota diametro A B, ita vt A, an­
trorſum eat, commouebit alteram dia­
metrum C D, ita vt C, retrorſum, hoc eſt in contrarium ipſi A, veniat, in
contrarium igitur mouebitur ſecundus circulus C D, ad circulum A B, &
rurſus circulus E F. in contrarium ipſi C D, commouebitur ab ipſo C D, ob
eandem rationem.
eodem etiam modo ſi plures fuerint, idem facient vno
ſolo tanquam primo motore commoto.
hanc igitur circuli naturam animad­
uertentes Architecti, inſtrumentum artificiosè fabricant, motus principium
occultantes, vt machinæ ſolù manifeſtum ſit illud, quod admirationem
parit, cauſa verò lateat: quod genus machinarum Automata dicebantur,
quia ſpontè à ſe ipſis mouebantur.
In primis igitur, quæ circa libram accidunt, dubitare faciunt, quamnam
ob cauſam maiores libræ minoribus ſint exactiores: huius autem rei prin­
cipium eſt illud, quod ſupra innuimus, quod ſcilicet, quæ à centro plus di­
ſtat linea, ſiue quæ longior eſt, eadem vi commota citius fertur, quam illa,
quæ minus à centro diſtat, ſeu quæ minor eſt.
Porrò citius bifariam dicitur;
ſiue enim in minori tempore æquale pertranſit ſpatium: ſiue in æquali tem­
pore, maius conficit interuallum; citius feciſſe dicitur.
ſi autem duæ lineæ
circa idem centrum moueantur vna maior, & altera minor in æquali tem­
pore; maior maiorem circulum deſcribet, quam minor; quia circulus à ma­
iori deſcriptus, alterum à minori delineatum circumpleρetur, atque intra ſe
continebit; maius autem eſt continens, quàm contentum.
horum autem cau­
ſa, quoniam quæ circulum deſcribit linea, duabus fertur lationibus, quæ nul­
lam inuicem obtinent analogiam: quod antequam probemus, ſciendum
eſt, quod, quidquid duobus motibus inuicem proportionatis, mouetur, ne­
ceſſe eſt, quod motu ex illis mixto progrediatur per lineam rectam, quæ dia­
meter eſt quadrilateri, cuius latera habeant illam proportionem, quam
duo illi motus.
ſit enim in figura proportio lateris A B, ad latus A C, quam
ctiam habent duo motus, ſecundum quos latum quodpiam feratur, ſitque; la­
tum illud A, & feratur motu vno verſus B, per lineam A B, altero verò mo­
tu feratur verſus C. quod fiet ſi cogitemus latus A B, deſcendere verſus M

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index