Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1noteſcet eſſe quietem, & colligi facillimè poterit quid ſit etiam quies. Nanque etſi vnum eſt op­

poſitorum generale principium, & hic vtriuſque, cum motus, tum item quietis ipſa natura; non
eodem modo affecta motum facit & quietem.
Nec dubito moueri, vt actum poſſe demonſtrari,
quamuis ſit notiſsimus, quia notus ſit per accidens, non per ſe, id quod ſtudet efficere demonſtra­
tio.
Neque illud me tenet, quòd aliquam legerim facultatem, non actum in demonſtratione con­
cludi, quoniam actus interrumpatur, ſola facultas ęterna ſit, æternorum verò ſit ſcientia; quandò
noui vniuerſale prædicatum ex inductione colligi, hæc autem repræſentat actum; non habilita­
tem, & vbi ex ſingularibus vniuerſale colligitur, nihil aliud effici, quàm quod erat hoc aliquid,
dempto pronomine quod eſt nota indiuidui, pronunciari & concipi ſimpliciter, vt hic homo &
homo, & hoc album & album.
ſic moueri hoc & moueri ſimpliciter ſe habere. eaque. vbi ſine in­
diuidui notis ſumantur; quia nec certo loco, nec certo tempore concludantur, eſſe perpetuas
quatenus enim talia ſunt, dicebat Ariſtoteles, ideſt vniuerſalia, a ſic obnoxia reddi ſcientiæ.

Nanque vniuerſitas eſt qualitas quædam, vt apparet ex capite de ſubſtantia, nimirum habilitas
ad id, vt in pluribus inſit.
& æternum illud eſt quod tempore non circunſcribitur, quatenus hu­
iuſmodi, vt te docuit Ariſtoteles in extremo 4. Phyſ. Quòd autem dicitur mobile idem valere àc
naturale, ideſt, quod in ſeipſo habet principia motus non demonſtrabitur, ſed ſtabit à principiis.
Illud igitur ſit huius demonſtrationis ſtratum, quod facultatem continet & rationem formalem

noſtri ſubiecti; de illo prædicetur moueri cuius cauſſas indagare volumus & definitione com­
plecti quæ ſola poſitura differat à demonſtratione.
Et illud inquiratur. Cur talis ſubſtantia mo­
uetur, neque ſanè omni genere motus; quia non fortuitò, neque etiam violento; ſunt enim vtri­
que motus per accidens; ea verò reſpuit methodus; non animali; quia proprius eſſet cuiuſdam
partis, nec vniuerſas ſubſtantias mobiles amplecteretur, neque ineſſet, quatenus ipſum; non item
artificioſo; tractamus enim ſcientiam qua rerum naturæ explorantur, non quoad ſubiiciuntur
noſtræ voluntati: ſed quoad mouetur ex natura ſua, quod eius proprium eſt; quippe quòd per­
tineat ad vniuerſas ſubſtantias naturales, cuius abſentia quies eſt: idemque.
non modo vniuer­
ſas ſubſtantias naturales peruagatur, verùm in nullum aliud ſubſtantiæ, corporisúe genus perti­
net.
Nam quicquid tali motu agitur, id aut eſt ſubſtantia naturalis, aut conſtat è ſubſtantia natu­
rali, vt animal & ſcamnum.
Nec quicquam eſt quod in ſeipſo naturam contineat, quin protinus
moueatur, aut quieſcat, & certas quietis motusque.
ſui cauſſas habeat. Proinde & per ſe, & qua­
tenus ipſum, ineſt motus in eo genere ſubſtantiæ.
Cur mouetur, inquam, talis ſubſtantia? An
quòd, cùm ſit in potentia ad aliquam formam (eſt verò in potentia, quòd cùm ſit id quod moue­

tur, ſeu quod moueri poteſt motu naturali, certo quodam genere præfinitum, atque concluſum,
habet etiam certam poteſtatem ad certas formas quæ ſcilicet in eo genere ſint oppoſitæ) exerceat
eam poteſtatem quam habet ad talem formam.
Quocirca ſubiectum duas partes amplectetur,
vnam generalem, qua moueri quidem poteſt; ſed remotam admodum & propè infinitam; alte­
ram ſpecialem, per quam ſubcerto genere comprehenditur quod, cùm primo illi ſubiecto acce­
dat, & quaſi informet ipſum, ac determinet; non ſubiectum ſimpliciter, & vt quod ſed ſecundum
quod appellatur.
mox cauſſa ſuccedit quæ primùm excipit prædicatum, & ſui præſentia ponit in
ſubiecto quod inquit Ariſtoteles b eſſe cauſſam huius huic. Quocirca ſic omnis ratio conſtrui

poterit.
Omnis ſubſtantia naturalis exercet eam poteſtatem quam habet ad certam formam quæ
ſub certo genere continetur.
At omne id quod exercet eam poteſtatem (exercere autem ſignifi­
catur ea voce τοῦ ἐνεργεῖν, ideſt agere & fungi & eſſe in officio) ad certam formam, mouetur.
Omnis igitur ſubſtantia naturalis mouetur. nec quidem ita mouetur, vt nunc moueatur, ſed ſi­
ne vlla præfinitione loci, aut temporis; hoc autem omni ſubſtantię naturali conuenit, idque per­
petuò.
Verùm quamuis omnis ſubſtantia naturalis de poteſtate traducatur, aut traduci poſsit

ad actum, ob eamque rem moueatur; non tamen hæc ratio continet abſolutam cauſſam motus;
ideoque.
& eius abſoluta cauſſa petenda eſt, iubente Ariſtotele, ex aliis rationibus. Itaque hîc ego
illud addendum prætereà puto, efficiens, quod cùm ſit actu, vim habeat traducendi de poteſtate
ad actum ſubſtantiam naturalem quam ponimus eſſe poteſtate finem quę eſt conſecutio & ade­
ptio illius actus ad quem eſt poteſtate; hic enim terminus eſt continuati motus & non impediti
qui, cùm præſtò eſt, nihil vltrà agit efficiens; neque naturalis ſubſtantia mouetur.
Sed illò cùm
venerit quo tendebat, omnino quieſcit.
Idcircò tum ſubſtantia mouetur, cum ab efficiente tra­
ducitur de ſua natiua poteſtate ad illum actum quo poteſtas ipſa dirigitur.
Hæc verò omnia ſen­
ſu & inductione perſpicua ſunt, vt nihil, aut ad ſummam admonitio quędam ad ea perſuadenda
requiratur; nec vllum genus inſtrumenti quod afferat vim menti noſtræ, deſideretur ad confir­
mationem huiuſmodi propoſitionum, vt etiam patet ex Ariſtoteleo contextu.
Etenim certum
eſſe genus ſecundum quod fit motus, ideſt, commutatio formarum oppoſitarum 1. Phyſ. ab Ari­
ſtotele ſola inductione confirmatum eſt.
Moueri quoque, nil aliud eſſe, quàm ſic agere, & exer­
cere facultatem quam habet in eo genere, nullius alterius inſtrumenti, quàm inductionis auxilio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index