Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
expreſſio, quæ ab aere efficitur, non ſemper aſſimila­
tur ei, quæ ex compreſſione poſtica digitorum crea­
tur, veluti prunorum nucleos à digitis poſticè com­
preſſis pueri proijcere longè ſolent, vtque aduerſa­
rius exiſtimabat, ſed expulſio, & expreſſio flammæ

facta ab aere circumfuſo fit, vt exigit ratio mechani­
ca ſiphonis ſursùm inuerſi vt ex elementis hidroſta­
ticis conſtat, vtque meliùs inferiùs declarabitur vn­
de malè infertur, quòd ſi flamma expulſa eſſet ab am
biente aere, deberet fieri acuminata in eius baſi, &
rotunda in eius vertice.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 2.
PROP. LXXI.
Flamma in ſpiritu vini accenſa non debet ab aere incum­
bente contundi, cùm ab eius pondere non exprimatur
ſursùm, ſed ab aere collaterali infernè reflexo.
POſtrema inſtantia, quòd aer flammæ ſuperincun­
bens
potiùs eam deberet contundere, & dila­
tare, & deorsùm eam diuerberare, non autem in acu­
tiem ſublimare, facilè ſoluitur, quia aer fluidus non
ſolùm ſupremus, & flammæ incumbens, ſed etiam̨
lateralis, & infimus ob eius grauitatem ad modum̨
ſiphonis, vel libræ non poteſt contundere flammam,
ſed eam ſursùm exprimere, & impellere debet, at­
que aer ſupernus neceſſariò ad latera excurrere de­
bet, & tranſitum minùs ponderoſæ flammæ aſcenden­
ti
concedere; nec obſtaculum aliud ei inferet, præ­
terquàm contuſionem ſupremæ aciei flammæ, vt ni-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index