Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 355 > >|
In primis igitur, quæ circa libram accidunt, dubitare faciunt, quamnam
ob cauſam maiores libræ minoribus ſint exactiores: huius autem rei prin­
cipium eſt illud, quod ſupra innuimus, quod ſcilicet, quæ à centro plus di­
ſtat linea, ſiue quæ longior eſt, eadem vi commota citius fertur, quam illa,
quæ minus à centro diſtat, ſeu quæ minor eſt.
Porrò citius bifariam dicitur;
ſiue enim in minori tempore æquale pertranſit ſpatium: ſiue in æquali tem­
pore, maius conficit interuallum; citius feciſſe dicitur.
ſi autem duæ lineæ
circa idem centrum moueantur vna maior, & altera minor in æquali tem­
pore; maior maiorem circulum deſcribet, quam minor; quia circulus à ma­
iori
deſcriptus, alterum à minori delineatum circumpleρetur, atque intra ſe
continebit; maius autem eſt continens, quàm contentum.
horum autem cau­
ſa, quoniam quæ circulum deſcribit linea, duabus fertur lationibus, quæ nul­
lam inuicem obtinent analogiam: quod antequam probemus, ſciendum
eſt, quod, quidquid duobus motibus inuicem proportionatis, mouetur, ne­
ceſſe
eſt, quod motu ex illis mixto progrediatur per lineam rectam, quæ dia­
meter eſt quadrilateri, cuius latera habeant illam proportionem, quam
duo illi motus.
ſit enim in figura proportio lateris A B, ad latus A C, quam
ctiam habent duo motus, ſecundum quos latum quodpiam feratur, ſitque; la­
tum illud A, & feratur motu vno verſus B, per lineam A B, altero verò mo­
tu feratur verſus C. quod fiet ſi cogitemus latus A B, deſcendere verſus M

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index