Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 241 > >|
1cipiet leuitas non contemnendum; cum po­
tiſſimùm ex globi totius grauitate demen­
dum ſit huius aquæ terram circumplectentis
pondus: iam enim non pars eſſet oneris mo­
uendi, ſed eſſet medium, in quo motus per­
ficeretur.
Gal. Aëris, & ignis copiam in terrâ de­

liteſcentem certis menſuris definire non poſ­
ſumus, ſed coniecturas tantùm perſequi ne­
ceſſe eſt: illud potius à Philoſopho exigi poſ­
ſe videtur, vt aëris grauitatem cum aquâ
comparatam determinet.
Quamuis autem
conſtipato intrà vas aëre aliquando depre­
henderim aërem quadringenties aquâ leuio­
rem, mihi tamen omninò non ſatis facio: ex
illo enim experimento hoc certè euincitur,
quod aër conſtipatus in aere communi non
conſtipato grauitat: ſed cum varia ſit aëris
conſtipatio, inconſtans pariter eſt grauitatis
menſura, quæ ex illâ colligitur.
Quare aëris
grauitatem explorare oporteret in medio le­
uiore, quemadmodum aqua non intrà aquam
ſed in aëre expenditur.
Et quidem ſubiit ani­
mum aliquando hæc cogitatio, vt ſubiectis
pruni aërem vehementer calefacerem, in
quo aërem communem phialæ incluſum ex­
penderem; vt exploratâ deinde eiuſdem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index