Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (138) of 672 > >|
150138Diſſertatio Quinta. nuli latera, non contemnendo ab œconomis rei lignariæ com
pendio.
Ariſtoteles quoque Sect. 2. Probl. 29. *Cur*, inquit, *in cal-*
*darijs tum magis ſudamus, cum tempus frigidum ſit?
An quo-*
*niam calor propter frigoris obſistentiam foras euadere non po-*
*test?
arcetur enim: verùm intus ſe peruoluens, ac inſidens, bu-*
*morem ſoluit interiorem, ſudoremque ex eo producit.
* E conuerſo
autem in Atlante Sinico in XIII.
Prouincia Quangſi pag. 145.
*Hau mons ad Tolin eſt; frigidus dicitur, eo quod propter frigus*
*nimium ab hominibus inhabitari non poſſit, cum tamen intrà*
*Zonam Torridam ſit.
* Quid igitur montanum illum aërem Solis
ardoribus æquè expoſitum, ac reliqua circùm regio, adeò fri-
gidum facit?
niſi quia frigidæ montis expirationes aĕri commi-
ſcentur:
quid enim prohiberet, quin aĕr ſaltem intepeſceret?
niſi quia tam multi ſunt huiuſmodi halitus, tamque valida vis
eorum elaſtica, vt illos agitare, &
diſtorquere nequeant ſpiritus ca-
lidi à Sole immiſſi.
Dand. Huiuſmodi frigidos ſpiritus eâ figurâ præditos eſſe,
quæ calore commouente nonnihil præter naturam mutari poſſit,
mihi facilè perſuades:
Non ſolùm enim mirari deſino cum qui-
buſdam, Cur Hæmatites atque Epheſtites in lebetem depoſitus
aquam feruentem refrigeret, quia ſcilicet calore vrgente educti
ex lapide halitus complectuntur igniculos aquæ permiſtos, ne-
que eos agitari permittunt;
adſtringendi quippe vim hæmatiti
ineſſe non eſt dubium, nam coti madefactæ attritus facultatem
habet ſiſtendi ſanguinem, vt ex Galeno, Dioſcoride, &
Plinio
conſtat:
& fortaſſe huiuſmodi halitus ita ſe inſinuant in venas
&
in ſanguinem geſtantis hunc lapidem, vt ſanguis non incale-
ſcat vltra modum, &
potuerit Mylius ſcribere geſtantes Hæma-
titem à feruore Solis non lædi.
Verùm etiam mihi videor non ob-
ſcurè intelligere, quo artiſicio Natura varias ſpecies componat,
&
miſceat in vno corpore, dum igniculi primo impetu irruentes
luxant frigidos ſpiritus &
intorquent, hi verò ſe reſtituentes vir-
tute elaſticâ manum inijciunt igniculis, quò non adeò celeriter,
aut omnino non agitentur:
ſic virgultum à profluente inflecti pri-
mùm videmus, ſeque poſtea erigere contra vim aquæ currentis.
Neque aliter accidere videtur, quod Argentum Viuum concre-
ſcat &
ſolidetur, vbi combiberit calidum vaporem metallicum,
quem expirant liquidum &
fuſum cuprum, aut ferrum, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index