Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (98) of 389 > >|
15098THEORIÆ poſita ex omnibus dirigetur neceſſario ad punctum aliquod in-
tra maſſulam ſitum, adeoque ad ſenſum ejus directio erit ea-
dem, ac directio rectæ tendentis ad mediam maſſulam, &

æquabitur vis ipſa ad ſenſum ſummæ virium omnium puncto-
rum conſtituentium ipſam maſſulam, adeoque erit attractiva
ſemper, &
ad ſenſum proportionalis in diverſis etiam maſſu-
lis numero punctorum directe, &
quadrato diſtantiæ a medio
maſſulæ ipſius reciproce;
ſive generaliter erit in ratione com-
poſita ex directa ſimplici
maſſarum, &
reciproca duplicata di-
itantiarum.
Multo autem majus erit diſcrimen in exiguis il-
lis di
ſtantiis, ſi non unicum punctum a maſſula illa ſolicitetur,
ſed maſſula alia, cujus vis componatur e ſingulis viribus ſin-
gulorum ſuorum punctorum, quod tamen in maſſula etiam re-
ſpectu maſſulæ admodum remotæ evaneſcet, ſingulis ejus pun-
ctis vires habentibus ad ſenſum æquales, &
agentes in eadem
ad ſenſum directione;
unde ſiet, ut vis motrix ejus maſſulæ
ſolici
tatæ, orta ab actionibus illius alterius remotæ maſſulæ,
ſit ad ſenſum proportionalis numero punctorum, quæ habet
ipſa, numero eorum, quæ habet altera, &
quadrato diſtantiæ,
quæcunque ſit diverſa diſpoſitio punctorum i
n utralibet, qui-
cunque numerus.
213. Mirum ſane, quantum in applicatione ad Phyſicam
11Inde neceſſaria
omnium corpo-
rum uniſormi
tas in gravitate,
difformitas in
aliis innumeris
proprietatibus.
hæc animadverſio habitura ſit uſum;
nam inde conſtabit, cur
omnia corporum genera gravitatem acceleratricem habeant pro-
portionalem maſſæ, in quam tendunt, &
quadrato diſtantiæ,
adeoque in ſuperſicie Terræ aurum, &
pluma cum æquali ce-
leritate deſcendant ſecluſa reſiſtentia, vim autem totam, quam
etiam pondus appellamus, proportionalem præterea maſſæ
ſuæ, adeoque in ordine ad gravitatem nullum ſit diſcrimen,
quæcunque diſſerentia habeatur inter corpora, quæ gravitant,
&
in quæ gravitant, ſed ad ſolam demum maſſam, & diſtan-
tiam res omnis deveniat;
at in iis proprietatibus, quæ pen-
dent a minimis diſtantiis, in quibus nimirum ſiunt reſlexio-
nes lucis, &
reſractiones cum ſeparatione colorum pro viſu,
vellicationes ſibrarum palati pro guſtu, incurſus odoriferarum
particularum pro odoratu, tremor communicatus particulis ae-
ris proximis, &
propagatus uſque ad tympanum auriculare pro
auditu, aſperitas, ac aliæ ſenſibiles ejuſmodi qualitates pro ta-
ctu, tot cohæſionum tam diverſa genera, ſecretiones, nutri-
tioneſque, fermentationes, conſlagrationes, diſploſiones, diſſolu-
tiones, præcipitationes, ac alii effectus Chemici omnes, &
mil-
le alia ejuſmodi, quæ diverſa corpora a ſe invicem diſcernunt,
in iis, inquam, tantum ſit diſcrimen, &
vires tam variæ, ac
tam varii motus, qui tam varia phænomena, &
omnes ſpeci-
ſicas tot corporum differentias inducunt, conſenſu Theoriæ hu-
jus cum omni Natura ſane admirabili.
Sed hęc, quæ huc uſque
dicta ſunt ad maſſas pertinent, &
ad applicationem ad Phyſicam:
interea peculiaria quędam perſequar ex innumeris iis, quę

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index