316 Huius tamen, non dicam admirabilis, sed necessarii effectus, causam cum interdum disquirerem (nunquam, enim, quae ab Aristotele traditur {1} arrisit), diu anxius fui, nec quod plene satisfaceret Verum, causa (meo tamen iudicio) verissima reperta, prima quidem fronte laetatus sum: verum, cum eam diligentius examinarem, non nulla difficultate carere suspicatus sum: sed tandem, omni difficultate temporis progressu exempta, exactam eam quidem et certissimam: nunc in medium Sed prius, de more nostro, quid roboris in se habeat causa quae ab Aristotele redditur, prius