Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 360 > >|
1iuxta te tamen conſtitutus triangulus ſit; neque pro­
pterea cius ſtructura, quatenus eſt tuis decretis confor­
mis, ſponte corruat.
Addam-ne, cùm lineâ AC
biſecta in S, ductáque lineâ SL contendas ipſe ex
deductis articulo XXXV, & ſequentibus progreſſionem
tuam illam duplum incipere ab S, & mobile tam citò
peruenire ex C in D, quàm ex S in C, ſicque ob
duplum ſpatium velocitatem acquiſitam in D eſſe du­
plam velocitatis acquiſitæ in C, atque adeò eſſe ad il­
lam vt lineam DN ad lineam CL: addam-ne in­
quam, & triangulum fieri exinde adhuc deformius,
& comparationem hanc tuam peruerti, cùm adeò
falſum ſit dicere, vt SC, ad CL, ita SD ad DN?
An­
non vel ex hoc capite agnoſcere potes, aſſumptis li­
neis CL, DN, & parallelis cæteris pro incrementis
velocitatis, non licere vniformitatem, æquabilitatem­
ve accelerationis tueri?
IN ARTICVLOS IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo, qui
Galileo Definitionem ſpuriam impugnanti
obiicitur.
Poſtquàm autem Galilei definitionem confirmare, &
communem aliorum deſtruere conatus es, aggrederis numero
x.
eam rationem, qua idem Galileus communiorem motus
vniformiter accelerati definitionem abſurditatis arguit, à
paralogiſmo excuſare: ſed fruſtra huius cauſſæ pairocinium
ſuſcipis, cùm nec eam obtinere, nec ſatis plauſibiliter eam de­
fendere poßis.
Hæc porrò eſt Galilei ratio. Si accelera­
tio motus in deſcenſu grauium æqualibus ſpatiis,
æqualia ſumeret velocitatis incrementa, eſſent velo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index