Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1non iuuante motum, cieri non poſſunt, quod Ariſtoteli aduer
ſatur affirmanti, quæ proiiciuntur à medio illorum iuuante
motum, de loco, ad locum concitari.
Quinto in vacuo grauius, & leuius, æquali velocitate mo­
uerentur; cum terminorum distantia in vtriſque poſſet eſſe
æqualis.
Sexto ſimplicia elementa per vacuum velocius in fine,
quam in principio non mouerentur: cum perpetua ſit in va­
cuo æquabilitas, nullaque ratio naturæ diuerſa, ex qua motus
naturalis velocitas in fine augeatur: qua de re infra diſputa­
bitur.
Nec hoſtium argumenta aliquod momentum habent; quip­
pe cum pro certo ſciamus; mobile totum ſpacium ſimul non
occupare eodem tempore, omnes medij partes non lustrare in
omnibus extremis terminis eodem temporis momento non in­
ueniri ratione extrinſecæ reſiſtentiæ, quæ in motu elementorum
per inane ſpacium, omnino deſiderantur: non enim ſpacium,
quod non eſt plenum extrinſecus reſistit, nec pars mobilis in­
trinſecè reſistere potest, quæ non eſt in actu, ſed nuda, ſola,
ſimplexque facultas, vt ſupra diximus: ſi ergo ſpacium ina­
ne daretur, quod motis elementis nulla ratione reſiſteret, mo­
bile totum ſpacium ſimul occuparet: omnes medij partes eo­
dem tempore luſtaret, & in omnibus extremis, & per totum
medium ſimul existeret, ad omnes immo ad nullas loci diffe­
rentias moueretur nullibi, immo vbique quieſceret.
Hac ad
omnium argumentorum materiam; nunc ad formas reſpon­
dentes, id inconueniens eſſe negamus, quod hoſtes inconueniens
eſſe putant; poſito enim vacuo ea omnia neceſſariò ſequuntur,
quæ ab hostibus, vt abſurda deducuntur: ea primo abſurdo
dato, abſurda non ſunt; ſed neceſſariò fiunt.
Quapropter ne-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index