Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1vbique contingit. Sed eſt modus in his præ­
ſtantior: Triennis aut paulò antiquioris ce­
raſi truncum terebra transfodito: per id
foramen bimæ vitis, quæ iuxta nata ſit, ra­
mum traducito, locum diligenter com­
plens fimo, vnde cera & ſtupa claudens,
ſic vt qui prominet ſurculus ab vtraque
planta trahat alimentum: inde poſt bien­
nium in calidæ regione, in frigida poſt
triennium: præcinde ramum à vite iuxta ce­
raſum, vt vitis à ſola ceraſo trahat alimen­
tum: vtque vitis hæc præcoces feret vuas,
ſic eodem modo inſita, mala, roſa, flores, ſub
bruma.
Eiuſdem rationis eſt, quum ſemen li­
ni cepis inditum profert herbam lini fo­
lio, ſapore verò acri.
Oportet autem &

alimentum conuenire.
Atque ea ratione
excogitatam puto ſcalongiam, quæ tuni­
cis ac forma allium refert, odore autem &
ſapore tum ſubſtantia cepam: vt inter hæc
duo media, ad vnguem videatur: medium
enim prorſus eſt inter omnia, ſeu natura,
ſeu arte.
Scalongia,
ſeu macro­
cronion.
Conuerſio fo­
liorum in
plantis an­
nua diurna­
que.
Vertunt & arbores quædam folia ſolſti­
tio, vt olea, tilia, vlmus, ſalix, populus
alba: alia verò ad curſum Solis toto ſemi­
circulo ſingulo die, vt lupinus, heliotro­
piúmque, vnde nomen illi impoſitum.
Cau­
ſa huius conuerſionis poſtremæ, eſt hu­
midum tenue ad Solis calorem ſe habens,
vt corij ad ignem: quoniam & ipſum iux­
ta ignem poſitum, inflectitur ad illum.
Flores cur
matutinò
aperiantur.
Eadem ferme ratione, flores quum te­
nues ſint, ac ſpongioſi, calore Solis ſicca­
ti, ſuperueniente frigore conſtringuntur
Solis occaſu.
At poſtquàm humorem noctis
combiberint, impleti ſucco, ac tumidi ne­
ceſſariò à Solis calore matutino aperiuntur.
Verùm plantæ, quarum folia ſolſtitio in­
uertuntur, aliam rationem habent ſui mi­
raculi.
Quum enim folia prope caſum
ſunt, quod humidum ſit, tenacius con­
uertuntur: conſpicuáque fit foliorum ob id
mutatio.
Itaque omnibus arboribus id con­
tingit.
Verùm animaduertimus ſolùm in ea­
rum foliis, quarum domeſtica à ſylueſtri,
pars colore multùm differt.
Sed neque cre­
dideris, hanc conuerſionem totam ſolſti­
tij die fieri ( propè enim ad miraculum res
accederet ) ſed quod paulatim factum eſt,
dum perficit, id totum ad tempus in quo per­
fectum eſt, referunt mortales.
De nucibus
florentibus
ia feſto B. Io.
Baptiſtæ.
Velut & de genere quodam pumilio­
num iuglandum, quòd folia, flores, aut
fructus ſimul emittere creditur nocte illa,
quæ feſtum Beati Ioannis Baptiſtæ præcedit.
Quòd ſi ita eſſet, quod aliud ( quæſo ) argu­
mentum illuſtrius noſtræ religionis aduerſus
pertinaces Iudæos, aut ſuperbos Mahumeti
cultores, aut garrulos Philoſophos deſidera­
remus?
Verùm (vt dixi) quod natura arboris
iuxta illud tempus contingit, id totum in
religionem diui illius clariſſimi verſum
eſt.
Arbores quæ
ex herbarum
genere ſunt.
Sunt & quædam ex genere arborum, at­
que herbarum, vt ruta, de qua iam di­
ximus, ſaluia, caulis: arboreſcit & pha­
ſellus in Senegæ regno, de quo iam di­
ctum eſt: ex arbore copioſiſſimus proue­
nit: ſunt autem parui, rubri, oculóque ni­
gro.
Alius verò Indicus eſt, magnitudi­
ne amygdali, quem apud me ſeruo, & cu­
ius feci periculum.
Is nulla in parte à ve­
ri phaſelli forma deficit: magnitudine ve­
rò atque ſubſtantia tam corticis, quàm nu­
clei amygdalis perſimilis eſt.
Cortex qua­
cunque tæda melius ardet: olei enim plu­
rimùm continet, atque id adeò acre, vt li
guam feriat magis quàm piper: & ob id
creditum: mirum in modum prodeſſe vul­
neribus.
Nucleus, piſtacij ſaporem refert. Ob
id ſi ex herba naſceretur, non leuis lucri pro­
uincia eſſet illum transferre: nam impenſam,
oleum corticibus exceptum ad lampadum
vſum, ſuperaret: toto medulla vſuræ loco
eſſet.
Phaſellus
Indicus.
Herbæ enim quum ſingulis annis proue­

niant ex cœli varietate, non ideò mutantur,
vt vel ſemine careant, vel ſemen edunt in fœ­
cundum: multorum tamen annorum curſu,
viribus deficientibus, ſemina proculdubio
degenerant.
Herbarum
tranſlatio
tutior ad lu­
crum, quam
arborum.
Igitur re ex voto ſuccedente, licet ſequenti
anno vberem induſtriæ tuæ tibi fructum col­
ligere: fruſtratus annua iactura parum po­
teſt afferre detrimenti.
At in arboribus
haud tanti eſt experimentum multarum
plantarum, pereunte agri vſu, & labore
irrito.
Quicquid enim detrimenti multis herba­
rum ſationibus irritis ſuccedere poſſet, hoc
totum vna in arborum iactura eſſet, ſi vel ſa­
tæ non orirentur, aut ortæ non adoleſcerent,
vel adultæ fructum non ederent, vel ſi fru­
ctus edantur inutiles.
Ergo experiri in arborum multitudine,
periculoſum: in paucis, ob temporis lon­
gitudinem inutile: & ſi etiam benè ceſſe­
rit, ingratum.
Longa enim expectatio­
ne dum iterare nobis rem, neceſſarium eſſe
intelligimus, ſpes homines torquet, non
allectat.
Qui tamen primus in agro Mediolanen­
ſi moros plantauit, lucrum tulit non tam
ſapientis inuenti, quàm audacis: ſed præ­
mium potius tulerunt ſucceſſores, quàm
auctor.
Sed vt ad phaſellum Indicum redeam, in
regione naſcitur, cui nomen eſt Benin.
Cortex eius ſolùm apud incolas in vſu pro
gingibere, vocatúrque ab eis Vnias.
Be­
nin regio in Oriente poſita, in itinere re­
ctà ad Calecutum è Luſitania ducente.
No­
ſter verò phaſellus herbæ ſemen eſt, vt reli­
qua legumina.
Cauſa igitur eſt, quòd quæ
herba eſt, ob humidum copioſius in calidio­
re, ac ſicciore tum cœlo, tum ſolo, in arbo­
rem vertitur.
Oſtendimus enim iam herba­
rum genus generaliter eſſe humidius arbo­
rum genere.
Nihil autem prohibet, vt in ca­
nibus, puſillas herbas ac morticinas cum
viuacibus, ac magnis arboribus ſpecie con­
uenire.
Memoria horum me admonet, vt de

olei in Senegæ regno naſcentis natura re­
feram.
Colore crocum imitatur, magiſque
illo dapes tingit, odore violæ, ſapore noſtri
olei quod ex oliuis conficitur.
Optimum autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index