Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Phyſicorum 3. conſtitutum.
Ea quoque naturali philoſopho partim ſic comperta ſunt, vt pa­
làm accipiat, ac ſibi gratis dari velit, partim conſtituta, ſcilicet, Efficiens actu eſſe & actu conti­
nere, ſeu nobiliore modo effectum, aut formam, eamque.
cæteris communicare, illud actu efficien­
do, vt ſit quod eſſe poteſt: finisque.
cuiuſdam gratia efficiens omne efficere, motumque. omnem na­
turalem gratia cuiuſpiam finis eſſe.
Vnde naſcitur, vt ſi nullum rationis cogentis genus adhibea­
tur confirmationi talium propoſitionum, aut etiam ſi ex ante oſtenſis efficiantur; eæque cauſſas
vniuerſas motus amplectantur, prorſus medio vacent; quia nimirum notæ ſint nobis eædemque.
natura priores, & ſint aptæ demonſtrationi quam in præſentia venamur; tametſi propter motuum
varietatem in ſuas parteis hæc demonſtratio reſoluenda eſt, & cuique ſeorſum aptanda.
Nos au­
tem nihilominus præſenti progreſſu contenti ſimus.
nam quicquid reliquum eſt, ex iis ſupplebi­
tur quæ mox in explicanda motus definitione ſubiungemus.
Hac igitur demonſtratione poſita

definitionem motus facta conuerſione colligamus.
Hîc verò meminiſſe oportet Ariſtotelici prę­
cepti: docuit enim ipſe extremo analytico.
Sicubi demonſtratio tranſumatur in definitionem,
ſic eſſe progrediendum, vt quod veluti denominatiuum & inhærens alij demonſtratum fuit, id
in abſtractum, vt aiunt, & quod quaſi per ſe ſubſtet, transformetur.
Nam primò reſpicit eſſentiam

& ſubſtantiam.
Iam verò de affectione prænoſci oportet, quid eſt illud quod per nomen ſignifi­
catur, hoc eſt, naturam illam determinatam quæ tali nomine exprimitur quæ plerunque genere,
aut quodam illi ſimili, & denique generali quodam notari ſolet; veruntamen ita contractum, vt
per ſe & primùm inſit, ſiue contrahatur à propriis generis ſui differentiis, ſiue etiam à ſubiecto
ad quod applicatur; vt dum albedinem ſub ratione coloris, qui viſum queat diſsipare, concipi­
mus, & tonitruum, quòd ſit ſonus, qui fit in nube, & eclypſin, quia ſit priuatio luminis in luna.
Fieri quoque poteſt, vt ſub aliis notionibus atque illis quidem rudioribus affectio comprehen­
datur, vt motus, quia ſit μεταβολὴ, ideſt, aliud poſt aliud.
Neque vereor, vt hoc loco mihi op­
ponas, aut in hac notione repetitionem eſſe, dum idem ſubiectum in prima affectionis ipſius no­
tione concipitur, idemque.
de ſubiecto ſeorſum poſteà concluditur vt ſimum, ſi depreſsionem na­
rium ſignificat, & poſteà de naribus demonſtratur, erit ſimum narium in naribus & ita bis in na­
ribus.
Vel quòd præteneatur quidem, quid affectio ſignificet, non tamen, an ſit: quia verò eſſe af­
fectionem idem eſt atque ineſſe, hoc autem eſt eſſe in ſubiecto; ſi in illa priore prænotione con­
cipiatur ſubiectum, fore, vt de affectione prænoſcatur item quòd ſit: itaque id habeatur in præ­

notione quod vult nobis largiri demonſtratio.
Vel etiam quòd notio quæ ex ſola definitione con­
paratur
, cùm contineat ſubiectum, ſit complexa, non ſimplex.
Ad illud enim primùm ſic reſpon­
debo.
Cùm affectio determinatur ſubiecto, non vniuſmodi eſſe determinationem, nec vniuſmo­
di eſſe ſubiectum quo determinatur.
Vt enim à ſubiecto exordiar, poteſt concipi id quod eſt,
continere duos rectos in æquicrure, triangulo, & figura; & dum adhuc in notitia rudi verſamur,
qualis eſt ante demonſtrationem & definitionem, vt in illorum ſingulis ſeorſum inhærens, vt ta­
metſi ineſt in triangulo, quatenus ipſum eſt, ſuſpicari poſsimus hoc eſſe ſolius æquicruris, ſi non­
dum
alia triangula ſpectauerimus: aut omnis etiam figuræ, niſi cauſſam nouerimus illius affe­
ctionis eſſe ſuam ipſius trianguli propriam; quod tum cognoſcitur, vbi demonſtratio præceſsit.
Sic affectio determinatur ſubiecto, vel cui conuenit primùm, vel etiam eo, cui quomodocunque
conuenit.
Interdum etiam determinatur affectio ſubiecto, ideſt, ſubiecti conditionibus, exemplig.
ſunt omnes hi ſoni, dum nubes intus agitatur, dum frendit leo, miutrat mus, dum etiam tibia mo­
dulatè canit, & fidiculæ numerosè ſonant, æra concutiuntur.
Finge tu nunc illum qui in cauer­
na natus & educatus, nihil vnquàm præter vbera matris attigerit, & lac ſolum deguſtauerit, nec

quicquam præter tenebras aſpexerit, in aſsiduo ſilentio verſatus ſit, odoriferiúe nihil vllo vnquam
tempore ſit expertus; primum verò tinnitum æris concuſsi exaudierit è ſpecu, mox tibiæ ſtrepi­
tum, aut alium quempiam ſonum, neque æs, aut tibiam nouerit, neque vllum aliud ſonorum;
diuerſas quidem ſoni differentias exaudiet quę ſubiecti cuiuſque naturam referunt, vt æris cano­
rum, ſtridulum muris, horrendum leonis.
Sunt hæc quidem illorum propria, vt nullius alîus
propria queant eſſe, & à conditionibus ſubiecti contrahuntur, atque vt contracta & ſpecificata
noſcuntur; non tamen vt proprium eius, verumque.
ſubiectum certò teneatur; niſi poſtquam res
ipſa demonſtratione patefacta fuerit.
Quamobrem crepitus ille nubis, quod tonitru dicimus,
etiam non vt in nube comprehendi poteſt, vt ij faciunt qui cęlo ſereno Iouem tonare putant; at­
tamen ita ſentitur, vt à cęteris ſonis internoſcatur, & vt ſui ſimilis ſemper exiſtat, quia ſubiecti
ſui naturam referat.
Itaque ſubiectum in eius prænotione concipitur non actu, ſed poteſtate,
atque ad illud monſtrandum ratio cauſſaque.
non rarò flagitatur. Verùm fac ſubiectum in ea prę­
notione contineri; ſic continetur, vt in tota prænotione, velut hoc reſonans & hoc album quod
adhuc diſtingui poteſt in parteis quarum vna ſit ſubiectum & altera prædicatum, quibus cogita­
tione ſecretis & in vnum poſteà conuenientibus enunciatio fiat.
Siquidem enunciatio produca­
tur è terminis, vbi iam diſſolutio præceſſerit; tum ſubiectum non continetur, aut poteſtate ſola,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index