Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1omitto, vobiſque refutanda relinquo; accedit, quòd diverſa preſſionis ra­
tio rem hanc plurimùm variat; immo Autores ſuper hoc ſibi non conſtant,
& vnus illorum, ſi rectè memini, cùm docuiſſet, incrementa matis majora
fieri in Pleniluniis ad Calecutium, in Noviluniis verò ad Indi oſtia, ſequen­
ti ſtatim pagina dicit, alicubi majora eſſe in Noviluniis, vt ad Calecu­
tium, alibi verò majora in Pleniluniis, vt ad Indi Oſtia; idem re­
petit poſt quintam paginam; vnde vides, cuncta hæc parum certa
eſſe.
Auguſtin. In hac re nihil aliud deſidero, niſi novas & accuratas obſer­
vationes, circa diurnum & nocturnum æſtum, dum Luna ſita eſt
extra Æquatorem, ac præſertim circa Tropicos; alia quædam de
quibus certò conſtat, quorum cauſæ mihi compertæ non ſunt, ex
te quærenda reſtant: primum eſt, cur dum æſtus aſſurgit ſub initium
& finem minoribus, crementis aſſurgat, majoribus verò ſub me­
dium.
Antim. In Sinu Tarentino dum æſtus ſex horis aſſurgit, & fortè duo­
decim minutis, quæ ſub ſenſum non cadunt, vt dixi ſupra, & toti­
dem refluit, hæc accuratè obſervata ſunt, in Novilunio v. g. prima
hora lentè accedit, ſecunda tantulùm intenditur motus, tertia &
quarta, longè velocior evadit, quinta remittit, vt in ſecunda: in ſex­
ta denique vt in prima: idem fit in Plenilunio: vegetior autem æſtus eſt
quatriduo ante & quatriduo poſt Novilunium & Plenilunium, reliquo
51[Figure 51]
tempore longè remiſſior.
Hæc literis ad me datis à
viro ſapientiſſimo qui præſens illa inſpiciebat, acce­
pi ac fideliter retuli: Vt autem rationem, quam
petis exponam, ſuppono ex Geometria, ſinus com­
plementi, quo magis accedunt ad ſinum totum,
habere minorem proportionem inæqualitatis.
Sit
enim quadrans MLN in quo accipiantur arcus
æquales L, P, E, R, Z, & ducantur ſinus com­
plementi XP, TE, SR, VZ, dico ML ad XP, habere minorem
proportionem inæqualitatis, quàm XP ad TE, & XP, ad TE,
quàm TE ad SR, atque ita deinceps quod vel ex ipſis ſinuum Ta­
bulis conſtat; hoc ſuppoſito, cùm aqua intumeſcat magis vel minùs
iuxta proportionem inæqualis preſſionis, & preſſio inæqualis ſit iuxta
rationem circulorum preſſionis inæqualium, hi porrò inæquales ſint
52[Figure 52]
iuxta rationem prædictorum ſinuum com­
plementi, mare per æſtum intumeſcit ad
inſtar pruni, vel ſphæroidos, vt jam ſupra
dictum eſt.
Sit autem quadrans ellipſeos
ABD, & quadrans circuli ABY di­
viſus in quotcunque arcus æquales; item
quadrans circuli AGD; ſint anguli
GAF, DAE æquales, quadrans
ABY eſt ad quadrantem ellipticum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index