Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
mirùm efficiatur vertex eius aliquo pacto rotundus,
& contornatus, niſi adfuerit noua alia cauſa motum
eius accelerans, à qua proindè eius vertex acumi­
nari poteſt, vt ſuperiùs dictum eſt.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Pergamus modò ad poſtremam difficultatem ab
eodem authore allatam.
inquit enim: ſint duæ pilæ

æneæ, vna ſolida exigui ponderis, altera maioris, ſed reple­
ta incluſo aere, hæſine dubio aſcendit ſuper aquam, non
item minor, ſi ergo aqua deorsùm tendens exprimit alteram
pilam, cur non reliquam?
non igitur pila mouetur ſursùm,
quia exprimitur, ſed quia in ſe habet aerem natura ſua le­
uem.
Et huic profectò argumento nil aliud reſponde­
re poſſum, ſed tantùm monere authorem eius ſe noņ

eſſe ſatis memorem doctrinæ Archimedis, ex quą
deducitur ingentem pilam æneam excauatam, & ae­
re plenam minùs ponderare, quàm moles aquæ ei æ­
qualis, & ideò grauitas aquæ maior velut in librą
ſursùm eleuare debet minus pondus prædictæ pilæ
æne-aereæ, cum verò comparatur ænea pila ſolida
licèt paruula ſit, illa tamen grauior eſt multò magis,
quàm ſit moles aquæ huic pilulæ æqualis, cùmque
comparatio fieri debeat inter duas moles æquales
ſolidi nempè demerſæ pilæ æneæ cum mole fluidi am­
bientis ei æquali, quia exceſſus ponderis penès pi­
lam æneam exiſtit, neceſſariò maior eius grauitas præ­
ualebit, ideòque mergetur, & ad fundum deſcendet,
ex quo patet prædictum argumentum non probarę
pilam ęne-aeream vim leuitatis in ſe habere.
Eiuſdem
authoris no­
ua difficul­
tas.
Sed reijci­
tur.
Tandem operępretium erit diſſoluere nouas diffi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index