Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (137) of 795 > >|
151137DEMAGNETE. ſervatum eſt habuiſſe quatuor polos, duos Boreos B, B, duos
Auſtrales M, M:
alium examinavi Magnetem, qui in omni fe-
re puncto ſuæ ſuperficiei polo donatus videbatur, &
circumquaque
vim attrahendi fere æqualem exercebat:
Verum hi ſunt Magnetes
Anomali, minima tamen pars eorum duobus gaudet polis ſibi directe
oppoſitis, de Regularibus Magnetibus in ſequentibus modo agam.
EXPERIMENTUM LXXXI.
Magnes parvæ impoſitus Cymbæ ligneæ, ut Aquæ in vaſe am-
plo innater, jaceatque axe ad horizontem parallelo, ſeconvertet, do-
nec ſuis polis reſpiciat determinatas cæli plagas, quarum una in hac
Regione eſt utcunque Borea, altera utcunque Auſtralis.
Minus exactè loquuntur, nec accuratas inſtituerunt obſerva-
tiones, qui Magnetem ſe ad Boream &
Auſtrum convertere dixe-
runt, inferius enim liquebit pauca tantum in hoc terrarum orbe nunc
dari loca, in quibus Magnes accurate Boream Auſtrumque ſpectat,
nam ſunt modo tres Meridiani ejuſmodi hucuſque cogniti;
ſufficiat
id annotaſſe pro hoc Experimento, mox enim prolixius de iis age-
mus.
Non requiritur, ut Cymbæ innatet Magnes, cujus directionem ex-
ploramus, ea enim obſervatur quoque, ſuſpenſo Magnete ex filo ſeri-
ceo tenui, non intorto, ſed texto, ejuſque axe ad horizontem parallelo:
Neque differentia obſervatur, ſive ſit Magnes grandis, ſive exiguus,
ſive unitus, ſive in partes diſſectus, omnes quippe ejus particulæ
eâdem directione aguntur.
DEFINITIO. Polus Magnetis, Boream ſemper ſpectans, vocatur
Boreus, qui Auſtro obvertitur polus Auſtralis.
Scholion. Incertum eſt, quo tempore Magnetis, & Ferri ſuper
ipſo ducti, directio ad plagas Cæli Boreas &
Auſtrales detecta fuit:
uti & quando a nautis cœpit in uſum vocari, aptarique Acus in for-
mam Compaſſi, maritimis accommodati uſibus.
Probabile eſt, ali-
quem caſu primum inveniſſe Magnetis impoſiti cymbulæ, natanti
in Aqua, alterum polum conſtanter dirigi Boream verſus, alterum
Auſtrum verſus:
deinde Ferrum Magneti aſſrictum in ſimili cym-
bula agi eâdem directione:
poſtea Ferrum acutæ fuit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index