Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Tum quae corporis sunt eius, quam praepetis, ac vis.
Nam hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci;
Et tribuunt ea, quae non sunt his commoda vere.

Multimodis igitur pravas, turpisque videmus
Esse in deliciis, summoque in honore vigere:
Atque alios alii inrident, Veneremque suadent
Ut placent, quoniam foedo adflictantur amore;
Nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.

Nigra melichrus est: inmunda & foetida, acosmos:
Caesia, Palladion: nervosa, & lignea, Dorcas:
Parvula, pumilio; chariton mia, tota merum sal:
Magna, atque inmanis; cataplexis, plenaque, honoris:
Balba, loqui non quit; traulizi: muta, pudens est:
At flagrans, odiosa, loquacula; Lampadion fit.

Ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
Prae macie.
rhadine vero est, iam mortua tussi.
At Lamia & mammosa, Ceres est ipsa ab Iaccho.

Simula, Silena ac Satura est: labiosa, philema.

Cetera de genere hoc longum est, si dicere coner.

Sed tamen esto iam quantovis oris honore,
Cui Veneris membris vis omnibus exoriatur:
Nempe aliae quoque; sunt; nempe hac sine viximus ante;
Nempe eadem facit & scimus facere, omnia turpi;
Et miseram tetris se suffit odoribus ipsa:
Quam famulae longe fugitant, furtimque cachinnant.

At lacrumans exclusus amator limina saepe
Floribus & sertis operit, postisque superbos
Unguit amaracino, & foribus miser oscula figit.

Quem si iam ammissum venientem offenderit aura
Una modo, causas abeundi quaerat honestas;
Et meditata diu cadat alte sumpta querella,
Stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index