Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (94) of 434 > >|
15194CHRISTIANI HUGENII cum K E ſit breviſſima omnium quæ cadunt inter parallelas
11De linea
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO
NE.
E L, K M, erit ea minor quam M L, ac proinde minor
quoque omnino quam M D.
Eodem modo & H D minor
oſtendetur quam N C, &
G C minor quam O B, & F B
minor quam P A.
Cum ſit ergo P A major quam F B, erunt
duæ ſimul P A, O F majores quam O B.
Item quum O B
ſit major quam G C, erunt duæ ſimul O B, N G, majo-
res quam N C.
Sed duæ P A, O F majores erant quam O B.
Itaque tres ſimul P A, O F, N G omnino majores erunt
quam N C.
Rurſus, quia N C major quam H D, erunt duæ
ſimul N C, M H majores quam M D.
Unde, ſi loco N C
ſumantur tres hæ ipſa majores P A, O F, N G, erunt omni-
no hæ quatuor P A, O F, N G, M H majores quam M D:

ac proinde eædem quoque omnino majores recta K E, quia
ipſa M D major erat quam K E.
Diximus autem ſubtenſas
omnes A F, F G, G H, H K majorem rationem habere ad
omnes perpendiculares P A, O F, N G, M H, quam linea
Q ad K E.
Ergo cum dictis perpendicularibus minor etiam
ſit K E, habebunt dictæ ſubtenſæ ad K E omnino majorem
rationem quam Q ad K E.
Ergo ſubtenſæ ſimul ſumptæ
majores erunt rectâ Q.
Hæc autem ipſa curvâ A G K major
ſumpta fuit.
Ergo ſubtenſæ A F, F G, G H, H K ſimul
majores erunt curva A G K cujus partibus ſubtenduntur;

quod eſt abſurdum, cum ſingulæ ſuis arcubus ſint minores.

Non igitur poterunt eſſe duæ curvæ lineæ quæ quemadmo-
dum dictum fuit ſeſe habeant.
quod erat demonſtrandum.
PROPOSITIO IV.
SI ab eodem puncto duæ lineæ exeant in partem
unam inflexæ, &
in eandem partem cavæ, ita
vero mutuo comparatæ ut rectæ omnes, quæ alte-
ram earum contingunt, alteri occurrant ad angu-
los rectos;
poſterior hæc prioris evolutione, à pun-
cto communi cœpta, deſcribetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index