Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 166 > >|
1ματα. id eſt: Quinque nauigia inſtructa armatá que
habebant.
cum illos duo tantum habuiſſe dicat.
Verum non abſimile uero eſt, Lucianum eo uo­
cabulo abuſum, dum certos autores, quos non ha
bemus, ſibi imitandos propoſuit.
Auſim enim om
ni aſſeueratione affirmare, eam loquendi formu­
lam, qua in illo uocabulo Lucianus uſus eſt, non
extare in ullo eorum, qui uulgati ſunt, autorum.
Hoc fortaſſe quibuſdam nimis confidenter dictum
uidebitur.
ſed ſi quis ſcripta Luciani ad normam
Platonis & Demoſthenis uelit expendere, inue­
niat fortaſſe Lucianum multa ſibi permiſiſſe: ut ni
hil cauſæ ſit, quamobrem de noſtris hominibus
conqueri debeamus, ſi illorum heroum elegantiam
hactenus aſſequi nequiuerint.
Viri ætatis noſtræ
doctiſſimi non ſatis intellexerunt, ut mihi perſua­
deo, quid πληρώματα uellet, & in eo hallucinati
ſunt.
qui ſi aciem mentis & ingenij in eo intendere
uoluiſſent, & non ad alia feſtinaſſent: facile, opi­
nor, quae diximus, ipſi ſua ſponte animaduertiſſent.
Sed nos quoque in multis, ne dicam in omnibus,
cæcutire ſolemus.
Ecce tibi περὶ ἐπωτίδος quid dicam,
non ſatis diſpicio.
Conijcio tamen eſſe proræ par­
tem eam, quæ utrin que ſtat ad latus roſtri: nec ui­
deo Latinum no men habere, quod Græco reſpon
deat.
Appianus de bellis ciuilibus: Μετὰ δὲ αἱ νῆες αὐ­
ταὶ συνερρήγ- νυντο ἀλλήλαις, αἱ μὲν εἰς τὰ πλάγια, αἱ δὲ κατ'
ἐπωτίδας, αἱ δὲ ἐπὶ τοὺς ἐμβόλους
id eſt: Poſtea & naues ipſæ
concurrerunt inter ſe, aliæ ad obliqua, aliæ ad epo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index