Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001193">
                <pb xlink:href="079/01/193.jpg" pagenum="144"/>
              Tum quae corporis sunt eius, quam praepetis, ac vis.</s>
              <s id="s.001194">
                <lb/>
              Nam hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci;
                <lb/>
              Et tribuunt ea, quae non sunt his commoda vere.</s>
              <s id="s.001195">
                <lb/>
              Multimodis igitur pravas, turpisque videmus
                <lb/>
              Esse in deliciis, summoque in honore vigere:
                <lb/>
              Atque alios alii inrident, Veneremque suadent
                <lb/>
              Ut placent, quoniam foedo adflictantur amore;
                <lb/>
              Nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.</s>
              <s id="s.001196">
                <lb/>
              Nigra melichrus est: inmunda & foetida, acosmos:
                <lb/>
              Caesia, Palladion: nervosa, & lignea, Dorcas:
                <lb/>
              Parvula, pumilio; chariton mia, tota merum sal:
                <lb/>
              Magna, atque inmanis; cataplexis, plenaque, honoris:
                <lb/>
              Balba, loqui non quit; traulizi: muta, pudens est:
                <lb/>
              At flagrans, odiosa, loquacula; Lampadion fit.</s>
              <s id="s.001197">
                <lb/>
              Ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
                <lb/>
              Prae macie.</s>
              <s id="s.001198"> rhadine vero est, iam mortua tussi.</s>
              <s id="s.001199">
                <lb/>
              At Lamia & mammosa, Ceres est ipsa ab Iaccho.</s>
              <s id="s.001200">
                <lb/>
              Simula, Silena ac Satura est: labiosa, philema.</s>
              <s id="s.001201">
                <lb/>
              Cetera de genere hoc longum est, si dicere coner.</s>
              <s id="s.001202">
                <lb/>
              Sed tamen esto iam quantovis oris honore,
                <lb/>
              Cui Veneris membris vis omnibus exoriatur:
                <lb/>
              Nempe aliae quoque; sunt; nempe hac sine viximus ante;
                <lb/>
              Nempe eadem facit & scimus facere, omnia turpi;
                <lb/>
              Et miseram tetris se suffit odoribus ipsa:
                <lb/>
              Quam famulae longe fugitant, furtimque cachinnant.</s>
              <s id="s.001203">
                <lb/>
              At lacrumans exclusus amator limina saepe
                <lb/>
              Floribus & sertis operit, postisque superbos
                <lb/>
              Unguit amaracino, & foribus miser oscula figit.</s>
              <s id="s.001204">
                <lb/>
              Quem si iam ammissum venientem offenderit aura
                <lb/>
              Una modo, causas abeundi quaerat honestas;
                <lb/>
              Et meditata diu cadat alte sumpta querella,
                <lb/>
              Stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>