Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1citates inter ſe, vt emenſa ſpatia: at quoties velocitates
inter ſe ſunt, vt emenſa ſpatia, debent neceſſariò ea
ſpatia aut eodem, aut æquali tempore percurri.
Si igi­
tur velocitas acquiſita per totam AC, eam rationem
habeat ad velocitatem acquiſitam per AB,
29[Figure 29]
quam ſpatium AC, ad ſpatium AB, neceſſe eſt,
vt totum ſpatium AC eodem, aut æquali tem­
pore decurratur, quo ſpatium AB abſoluitur.
Impoſſibile eſt autem, vt corpus deſcendens per
AC, eodem, aut æquali tempore percurrat to­
tam AC, quo percurrit partem eius AB, niſi mo­
tus fiat in inſtanti.
Tam impoſſibile eſt igitur,
vt velocitates in deſcenſu grauium inter ſe ſint, vt
emenſa ſpatia, quàm impoſſibile eſt motum illum fie­
ri in inſtanti. Hanc ego rationem Paralogiſmum dico, tu
contendis eſſe veram Demonſtrationem.
Vitium ego tan­
quam intelligenti breuiùs fortè indicaui: at præoccupato cer­
tè aliunde animo, non ſufficienter illud detexi.
Exactiùs igi­
tur (vt poſtulas) ſingulas huius Ratiocinationis propoſitiones
hoc loco perpendemus.
Prima hęc eſt, Si acceleratio motus
in deſcenſu grauium æqualibus ſpatiis æqualia ſumeret
velocitatis incrementa, eſſent velocitates inter ſe, vt
emenſa ſpatia. Nunc age, quis huius propoſitionis ſenſus
eſſe videtur?
Duplicem enim patitur, & quidem valdè di­
uerſum, quorum alter verus, alter falſus ſit; & niſi poſteriore
hoc ſenſu illam poſt Galileum vſurpes, concludis omninò ni­
hil.
Prior ſenſus iſte eſt, Si acceleratio motus in deſcenſu
grauium æqualibus spatiis æqualia ſumat velocitatis augmen­
ta; neceſſe eſt, vt hæc eadem augmenta quibuſlibet spatij
partibus acquiſita eandem inter ſerationem obſeruent, quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index