Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 355 > >|
179[Figure 79]
ipſi æquidiſtanter, dum punctum A, mouetur
ad B. his duabus lationibus A, latum.
neceſſa­
riò motu mixto progredietur per diametrum
A M, quod ſic probari poteſt; ſit iam A, mo­
tum primo motu vſque ad D, linea verò ex ſe­
cundo motu ſit in G F E, quo motu punctum
A, quod erat in D, tractum erit in F. quod pun­
ctum eſt in diametro A M, quoniam enim mo­
uetur duobus motibus, cum lineis A B, A C, proportionalibus, motus au­
tem hucuſque ſunt A D, A E, quæ debent eſſe proportionales, cum A B, A C
compleatur rectangulum A D F E, erunt ſimiliter proportionalia F E, D E,
cum ſint æqualia duobus D A, A E, quare per 26. 6. cum quadrilaterum
paruum A D F E, ſit ſimile toti A B M C, erit A M, vtriuſque diameter, ergò
punctum F, in quo eſt A, eſt in diametro A M. eodem modo, de quouis pun­
cto in linea A B, ad quod A, perueniat, probabitur ab altero motu deſcen­
diſſe vſque ad diametrum.
ſemper ergò latum A, per rectam A M, diame­
trum quadrilateri, cum illis motibus proportionalibus progreditur, quod
probandum erat.
è conuersò manifeſtum etiam eſt, quod ſi quid ſecundum
diametrum duabus fertur lationibus, eas lationes eſſe proportionales late­
ribus quadrilateri, cuius eſt illa diameter, ſi enim illæ lationes non ſunt la­
teribus proportionales, latum illud non feretur ſecundum diametrum il­
lam, ſed ſecundum aliam alterius quadrilateri.
Quod ſi quid duabus lationibus nullam habentibus proportionem per­
petuò ferratur, impoſſibile eſt ipſum motu mixto lineam rectam deſcribere.
ſi enim dixeris illud poſſe deſcribere rectam lineam, tunc circa rectam il­
lam tanquam diametrum deſcribam quadrilaterum, & poſtea oſtendam, vt
proximè oſtenſum eſt, illud latum eſſe ſecundum laterum illius proportio­
nem, quare impoſſibile eſt id, quod mouetur duabus lationibus nullam in­
uicem rationem habentibus, ferri per lineam rectam: quapropter dicendum
eſt hoc modo latum, neceſſariò ferri circulariter, ſiue per lineam circularem.
Quod autem ea, quæ deſcribit circulum linea, dum altero eius manente
extremo circumagitur, duabus ſimul feratur lationibus, ex quibus motus
orbicularis oriatur, manifeſtum eſt ex ſuperioribus, quia & antrorſum, &
retrorſum impellitur; tùm etiam, quia ſi rectà tenderet recta deſcribens cir­
80[Figure 80]
culum, nunquam ad diametri perpendiculum
perueniret, ſed tamen peruenit, ita vt ſit ipſa
à centro perpendicularis diametro.
ſit circuli
figura A B C D, in qua extremum diametri
B, feratur ad alterum extremum vbi D, per
ipſius diametri B D, circumuolutionem circa
centrum F, neceſſe eſt aliquando B, perueniat
ad C. ſi igitur B, feretur duabus lationibus
aliquo modo proportionatis, v. g. vt eſt pro­
portio lateris B E, ad E C, latus, ſequeretur
ex demonſtratis ipſum B, ferri per rectam B C,
quæ diameter eſſet quadrilateri B E C G. ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index