Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1guntur fricari, vnde non parum circumuolutio retardatur.
Secundo quia quæ minor eſt rota, ſicut pluries, quàm ma­
ior debet conuolui ad eleuandum, vel trahendum aliquod
pondus, ita pluries eſt illi ſuperanda huiuſmodi reſiſtentia,
ſeu impedimentum fricationis; proindeque difficilius id præ­
ſtabit: ſicut è contra facilius, quæ maior eſt, paucioribusque
circumuolutionibus indiget.
Quo fit, vt ex quatuor rotis
curruum, duæ anteriores, vt quæ minores ſint, ac ſæpius cir­
cumuoluantur, ſæpius etiam indigeant vnctione, ac facilius
conterantur; vt Aurigis ſatis eſt notum.
Cum enim ſimul
eodem tempore æquale ſpatium percurrere debeant, ac ro­
tæ maiores, quod ipſis deeſt extentionis ad coadæquandum
ſe eidem ſpatio, compenſatur per multiplicationem, ac re­
petitionem circumuolutionis earum; non ſecus ac qui bre­
uiori, ſed frequentiori paſſu ſimul gradiuntur cum ijs, qui
longiori, ac tardiori.
Vt dicitur de Iulo cum Aenea patre
apud Maronem.
Dextræ ſe paruus Iulus implicuit, ſequi­
turque
patrem non p aſſibus æquis.
Quæſtio Decima.
Cvr facilius quando ſine pondere eſt, moue­
tur libra, quàm cùm pondus habet?
ſimilique
modo rota, & huiuſmodi quippiam, quod gra­
uius quidem eſt, maius autem minore, & le­
uiore?
An quia non ſolum in contrarium,
quod graue eſt, ſed in obliquum etiam diffi­
culter mouetur?
In contrarium enim ei, ad quod vergit onus,
mouere difficile eſt: quo autem vergit, eſt facilè: in obliquum
autem haud quaquam vergit.
COMMENTARIVS.
Dvo in vnum collecta quærit hic Ariſtoteles, nempe
cur facilius moueatur tàm libra ponderibus vacua
reſpectu ſui ipſius cum pondera ſuſtinet; quàm ro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index