Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
151
151 (145)
152
152 (146)
153
153 (147)
154
154 (148)
155
155 (149)
156
156 (150)
157
157 (151)
158
158 (152)
159
159 (153)
160
160 (154)
< >
page |< < (145) of 760 > >|
151145LIBER VI. tempore ſtat. Quo fit ut non ſtet idipſum, quod ſtat: ſin in
altera, nõ in toto ſtat primũ:
in hoc enim per aliud ſtat, ut
de eo quod mouetur antea diximus.
Vt autẽ nõ est quicquã
in quo primo mouetur id, quod motu cietur:
ſic neq; quic-
quã est, in quo ſtat id primò quod dicimus ſtare.
Neq; enim
ip ſius moueri, neq;
ipſius ſtare, quicquã est primũ. Sit enim
id, quod primò ſtat, A B literis deſignatũ:
hoc igitur uacare
partibus impoßibile est.
nõ est enim in eo motus, quod par
tibus uacat, propterea quòd id quod mouetur, motũ eſſe ne-
ceſſe est.
Id uerò quod ſtat, moueri iam demonstr auimus.
Quod ſi diuiſibile eſt, in quacũq; parte ipſius ſtat: hoc enim
prius ostẽdimus, quo inquã primò quippiã ſtat, in eius hoc
parte quacunq;
ſtare. Cũ igitur tẽpus ſit id, in quo primo
ſtat, et nõ indiuiduũ, omne uerò tẽpus in infinitũ ſit diuiſi-
bile, nõ est profectò id, in quo primo ſtatur.
Neq; igitur id
eſt, in quo primò quieſcẽs ipſum quieuit:
in eo nãq; nõ quie
uit, quod partibus uacat:
quia nõ est in indiuiduo motus: in
quo uerò quieſcit quippiã, in eo etiã et mouetur.
Tũc enim
quieſcere quippiã dicimus, quando, &
in quo eſt aptum ut
moueatur, non mouetur.
Præterea tunc quieſcere quippiam
dicimus, cùm ſimiliter nunc ſeſe habet, et prius:
nõ uno quo-
dam, ſed duobus hoc minimis dijudicantes.
Quare id in quo
quieſcit, partibus non uacabit:
quod ſi partibile est, tempus
erit profectò, atq;
in quauis ipſius parte quieſcet. ſic enim
hoc ostendetur, ut &
in prioribus eſt demonstr atũ. Quare
nihil erit &
in hoc, primũ: est autẽ huius hæc cauſa omne
inquã quieſcere, atq;
moueri in tẽpore: tẽpus uerò nullum
eſſe primũ, neq;
magnitudinẽ, neq; omnino cõtinuum, cùm
o mne ſit diuiſibile in infinitũ, ut patuit.
Cùm autẽ omne
q uod mouetur, in tẽpore moue atur, atq;
ex quopiã in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index