Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 252 > >|
1maioribus autem rotis æquilibrium illud facilius ſit, quia ſarcina al­
tior, & ſic trahitur tantum: in paruis depreßior, ſicque nonnihil le­
uanda.
Vbi autem ſuſtinere & trahere opus eſt, vt in bellicis tor­
mentis vnus equus iugum ſuſtinere, alij loris trahere debent.
Vt ſi trochleæ.] Problema illuſtratur duobus exemplis Tro­
chleæ & Scytalæ.
Eſt autem Trochlea inſtrumentum tractorium ex
rotula circa axiculum fixum alicubi appenſum per funem ductarium,
in eius circumferentia circumuoluta.
Geminatur aliquando, tripli­
catur, & amplius multiplicatur.
Vnde ſunt illa tractoria infinita­
rum propemodum virium Triſpaſton, Penteſpaſton, Polyſpaſton, in
quibus rotulæ ſibi inuicem ſubſeruientes, & tanquam onus attra­
hendum diuidentes ſumma facilitate ipſum attrahunt, de quo qui
multa admirabilia videre volet, videat apud Guidum Vbaldum.
Etſcytalæ.] Scytala lignum eſt cylindricum cuius pro duplici
vſu duo genera ſtatuuntur.
Vnus vſuum eſt ad attrahendum, & ſic
in eius altera extremitate ferrum quoddam inflexum eſt pro manu­
brio, vbi annectitur potentia mouens: vel loco ferri vectes emergunt
aliquot, qui vicißim per vim annexam mouentur: vel loco vectis
rota maior, quod idem eſt: ſicque vel manubrio, vel vectibus, vel
rota mota vnà mouetur illud lignum cylindricum cum ſuo fune du­
ctario.
Et cum eo pondus alligatum eleuatur. Hoc genus ſcytalæ eſt
idem quod axis in peritrochio de quo poſtea.
De hoc autem genere lo­
cus hic intelligi debet.
De altero dicetur cap. 12.
Vt diximus etiam.] Confirmatio eſt propoſitionis præceden­
tis ſyllogiſmi per ſpeciem libræ, quæ tantò exactior exiſtit: quantò li­
brile habet longius, è ſuperioribus repetitam.
Cæterum præter proble­
ma huius capitis alia quæri poſſunt ad idem ferè pertinentia ſcitu
digna, nec minus ſubtilia, nempè.
Quare binæ rotæ quaternis facilio­
res ſint.
Quare prioribus poſteriores rotas maiores eſſe oporteat.
Quare maior ſarcina in anteriore plauſtri parte poni debeat. Soluitur
primum quia rota quælibet, vt grauis, ad centrum ſpectat, & arceri
deſcenſu eſt contra eius naturam: arcetur & cum tollitur ſurſum, &
cum trahitur adlatus, quippè in diuerſum per ambitum.
Plures igitur
rotæ augebunt onus, & ideo trahentis laborem.
Itaque binæ rotæ
quaternis faciliores erunt, vnde bellicis tormentis, licet immanibus
duæ ſatis ſunt.
Quod autem quis obijceret per rotas plures pondus plus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index