Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
151
151 (151)
152
152 (152)
153
153 (153)
154
154 (154)
155
155 (155)
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < (151) of 197 > >|
151151S*TATICES.*
C*APVT I.*
Cauſam æquilibritatis ſitus non eſſe in circulis ab extre=
mitatibus radiorum deſcriptis.
CVr pondera æqualia in æqualibus radiis ſitu æquiponderent, communi
notioneſcitur:
at non perinde patet cauſa æquamenti ponderum inæ-
qualium in radiis diſparibus, quique ponderibus ſuis reciprocè propor-
tionales ſint.
hanc veteres circulis decircinatis à radiorum extremitatibus ineſſe
crediderunt, quemadmodum apud Ariſtotelem in Mechanicis ejusq́ueſectato-
res videre licet, quod falſum eſſehoc pacto redarguimus.
Quieſcens nullum deſcribit circulum:
Duo ſitu æquilibria quieſcunt:
Itaque duo ſitu æquilibria nullum deſcribunt circulum.
Et conſequenter nullus erit circulus; atqui ſublato circulo etiam cauſa tolli-
tur quæ ipſi ſubeſt, quare cauſa æquilibritatis ſitus in circulis hîc non latet.
Mo-
tus autem iſte (ut aſſumptionem noſtri ſyllogiſmi confirmemus) ſivè circulo-
rum deſcriptio qui hic cernitur, æquiponderantibus propriè non ineſt;
ſed
cafu contingit, ut vento aliove impulſu quo non hæc ſolùm, ſed ἀνιοὀῤῥοπα
pondera quælibet etiam circulos deſcribent.
Quamobrem in his circulis cauſa
æquilibritatis nulla eſt:
ſed iis quæ 1 propoſ. 1 lib. Elem. Staticor. Mathematicè
demonſtravimus:
minimeq́ue mirum ſi ii, qui errores iſtiuſmodi pro veritate
uſurpabant, ad cauſarum cognitionem non penetrarint, aut nulla Statices for-
mâ inventa, à verò adeò diverſi abierint, multis falſis propoſitionibus ſeſe exer-
centes, quas ſigillatim, propter cauſas ſupra expoſitas, nuncnõ refellimus;
atque
eo magis quod à contraria veritatis norma facillimè coarguantur.
Propoſitiones item Cardani nonnullas lib. 5. Proportion. de ponderibus
obliquatis, quarum judicium è certis quibuſdam angulis, lineis, planisq́ue in-
ſtituit, falſas &
à vero alienas eſſe, ne longior hic ſim, è 19 propoſ. 1 lib. Static.
facillime perſpicitur.
C*APVT II.*
Res motas impedimentis ſuis non eſſe propor-
tionales.
IN Praxis Statices ad Lectorem præfatione diximus res motas ſuis impedi-
mentis non eſſe proportionales, ejusq́ue demonſtrationi hunc locum de-
ſtinavimus, ut argumenta aliter ſentientium refutemus.
Principiò Ariſtoteles
ejusq́ue ſectatores 4 Phyſic.
cap. de inani exiſtimat corporibus duobus ſimili-
bus, &
materiâ æquipondiis per aërem delapſis eandem eſſe rationem ponde-
ris ad pondus quæ velocitatis illius ad velocitatem hujus, id eſt quæ ſit impe-
dimenti ad impedimentum.
Quam ſententiam variis locis clarius proponit, ut
6 Phyſic.
item 1, 2, 3 4 de Cælo, aliisq́ue compluribus. ſententiam hanc Ioannes
Taiſnerus Hannonius oppugnavit, proportionem quidem hactenus admittens
ut corpora iſta æquali temporis ſpatio æqualia permeent intervallo.
Cui opi-
nioni Cardanus lib.
5. Proportion. propoſ. 110. conſentit. Sed utroſque hallucinari
ipſa experientia demonſtrabimus, ac deinde ejus cauſam declarabimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index