Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Iam ſupra ea ſuper hoc expoſui, quæ tibi facerent ſatis, ſi for­
in memoriam revocares; nempe, vt jam indicavi, ſi Autores illos ­
conſulamus
, qui de hoc argumento ſcripſerunt, nihil ferè niſi repugnan­
tia
inter ſe inveniemus; nimirum aliqui ſcripſerunt, æſtum maximum eſſe
in
Solſtitiis, minimum verò in Æquinoctiis, alij contra maximum in
Æquinoctiis
, minimum in Solſtitiis; alij majorem in Æquinoctio ver­
no
; alij majorem in autumnali; alij majorem in Solſtitio Brumali, mi­
norem
in Æſtivo; alij majorem in æſtivo, minorem in Brumali nihil af­
fingo
; Auguſtine, hæc adeò repugnantia apud Autores invenies.
De Sol­
ſtitiis
nihil certi, cùm etiam in hoc Autores varient, non dubito tamen,
quin
, id quod eſt, in noſtram notitiam venire poſſit, fidelis obſervatio­
nis
opera, in eodem ſcilicet loco; nempe pro diverſis locis, diverſa ra­
tio
eſt, cùm diverſa ſit preſſio; ſed pro eodem loco facilè obſervari po­
teſt
in vtroque Solſtitio æſtus aſſurgentis menſura, tum diurni, tum no­
cturni
; cùm multum inter vtrumque diſcrimen eſſe poſſit; nulla autem re­
gula
certa ſtatui poteſt, propter diverſam preſſionis rationem, ob ſuperfi­
ciem
globi variis, ſine lege & ordine, maris & continentis tractibus di­
ſtinctam
.
Quod pertinet ad Æquinoctia; hoc vnum certò conſtat, maxi­
mum
in iis cieri æſtum, Luna ſcilicet plena aut nova, ſaltem in noſtro
Oceano
, intra Europam; rationem hic globus tibi ſuggeret, in quo
vides
, Luna exiſtente in Æquatore arcus preſſionum eſſe majores; vbi
verò
Luna declinat versùs Boream, in quo tractu, Europa noſtra ſita eſt,
vides
, ni fallor, quantam prædictorum arcuum aream circulus maximæ
preſſionis
reſcindat, traducátque ad oppoſitum hemiſphærium, exiſten­
te
Luna infra horizontem ad Meridianum; qua ſita ſupra horizontem, de
meridie
ſcilicet Luna nova, de media nocte, in Plenilunio vides quan­
tam
maxima pars Americæ inutilem reddat: vbi porro Luna declinat in
Auſtrum
, eadem prorſus ratio militat; poſita enim Luna in Tropico
Capricorni
, in Novilunio de meridie idem eſt circulus maximæ preſſio­
nis
, qui erat de media nocte dum Luna nova eſſet in Tropico Can­
cri
; in Plenilunio verò, de meridie, idem eſt circulus maximæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index