Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1cum ABD, vt AY ad AD, ſunt enim figuræ analogæ vel homoge­
neæ, vt vocare ſoleo; item quadrans ABD eſt ad quadrantem AGD, vt
AY ad AD; igitur figura YDB eſt ad figuram BGD, vt AY ad AD, ſunt­
que duæ iſtæ figuræ homogeneæ; igitur vt YD ad GB, ita EO ad CI,
ita HO ad CF, ita K a ad ab; ſed YD, BG ſunt æquales, igitur OE
& IC æquales, item OH & CF, item a K & ab, igitur tantum creſ­
cit aqua vi preſſionis à B in I, quantum ab H ad Y, vel ab E in D ; igitur
ſub initium & finem creſcit aqua modicis incrementis, iiſque reciprocè
æqualibus hinc inde, aſſumptis ſcilicet angulis æqualibus; majori­
bus verò ſub medium; en tibi germanam & facilem tui quæſiti ra­
tionem, quæ dubito, an æquè facilè in qualibet alia hypotheſi afferri
poſſit.
Auguſtin. Quid dici queat, quod in rem hanc meliùs quadret, certè non ­
video; ſed cur in Æquinoctiis æſtus major eſt?
Antim. Iam ſupra ea ſuper hoc expoſui, quæ tibi facerent ſatis, ſi for­
tè in memoriam revocares; nempe, vt jam indicavi, ſi Autores illos ­
conſulamus, qui de hoc argumento ſcripſerunt, nihil ferè niſi repugnan­
tia inter ſe inveniemus; nimirum aliqui ſcripſerunt, æſtum maximum eſſe
in Solſtitiis, minimum verò in Æquinoctiis, alij contra maximum in
Æquinoctiis, minimum in Solſtitiis; alij majorem in Æquinoctio ver­
no; alij majorem in autumnali; alij majorem in Solſtitio Brumali, mi­
norem in Æſtivo; alij majorem in æſtivo, minorem in Brumali nihil af­
fingo; Auguſtine, hæc adeò repugnantia apud Autores invenies.
De Sol­
ſtitiis nihil certi, cùm etiam in hoc Autores varient, non dubito tamen,
quin, id quod eſt, in noſtram notitiam venire poſſit, fidelis obſervatio­
nis opera, in eodem ſcilicet loco; nempe pro diverſis locis, diverſa ra­
tio eſt, cùm diverſa ſit preſſio; ſed pro eodem loco facilè obſervari po­
teſt in vtroque Solſtitio æſtus aſſurgentis menſura, tum diurni, tum no­
cturni; cùm multum inter vtrumque diſcrimen eſſe poſſit; nulla autem re­
gula certa ſtatui poteſt, propter diverſam preſſionis rationem, ob ſuperfi­
ciem globi variis, ſine lege & ordine, maris & continentis tractibus di­
ſtinctam.
Quod pertinet ad Æquinoctia; hoc vnum certò conſtat, maxi­
mum in iis cieri æſtum, Luna ſcilicet plena aut nova, ſaltem in noſtro
Oceano, intra Europam; rationem hic globus tibi ſuggeret, in quo
vides, Luna exiſtente in Æquatore arcus preſſionum eſſe majores; vbi
verò Luna declinat versùs Boream, in quo tractu, Europa noſtra ſita eſt,
vides, ni fallor, quantam prædictorum arcuum aream circulus maximæ
preſſionis reſcindat, traducátque ad oppoſitum hemiſphærium, exiſten­
te Luna infra horizontem ad Meridianum; qua ſita ſupra horizontem, de
meridie ſcilicet Luna nova, de media nocte, in Plenilunio vides quan­
tam maxima pars Americæ inutilem reddat: vbi porro Luna declinat in
Auſtrum, eadem prorſus ratio militat; poſita enim Luna in Tropico
Capricorni, in Novilunio de meridie idem eſt circulus maximæ preſſio­
nis, qui erat de media nocte dum Luna nova eſſet in Tropico Can­
cri; in Plenilunio verò, de meridie, idem eſt circulus maximæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index