Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (95) of 434 > >|
15295HOROLOG. OSCILLATOR.
Sunto lineæ A B C, A D E, in partem unam inflexæ,
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
&
quarum uttraque in eaſdem partes cava exiſtat, habeant-
que communem terminum A punctum.
Omnes autem rectæ
tangentes lineam A B C, velut B D, C E, occurrant
22TAB. XII.
Fig. 4.
lineæ A D E ad angulos rectos.
Dico evolutione ipſius
A B C, à termino A incepta, deſcribi A D E.
Si enim fieri poteſt, deſcribatur dicta evolutione alia
quædam curva A F G.
Ergo lineæ rectæ quælibet, evolu-
tam A B C tangentes, ut B D, C E, occurrent ipſi A F G
ad angulos rectos, puta in F &
G. Sed eædem 33Prop. 1.
huj.
etiam ad rectos angulos occurrere ponuntur lineæ A D E.
Sunt igitur lineæ curvæ A D E, A F G, eodem puncto
A terminatæ, inque partem unam flexæ, &
ambæ in ean-
dem partem cavæ, quippe utraque in eandem atque ipſa
A B C;
nam de linea A D E conſtat ex hypotheſi, de
A F G vero ex propoſitione prima hujus;
& omnes quæ
uni earum occurrunt ad angulos rectos, etiam alteri ſimili-
ter occurrunt.
quod quidem fieri non poſſe antea oſtenſum
eſt.
Quare conſtat ipſam A D E deſcriptum iri 44Prop. 3.
huj.
lineæ A B C.
quod erat demonſtrandum.
PROPOSITIO V.
SI Cycloidem recta linea in vertice contingat, ſu-
per qua, tanquam baſi, alia cyclois priori ſimi-
lis &
æqualis conſtituatur, initium ſumens à pun-
cto dicti verticis;
recta quælibet inferiorem cycloi-
dem tangens, occurret ſuperioris portioni, ſibi ſu-
perpoſitæ, ad angulos rectos.
Tangat cycloidem A B C in vertice A recta A G, ſuper
55TAB. XVI.
Fig. 1.
qua, tanquam baſi, ſimilis alia cyclois conſtituta ſit A E F,
cujus vertex F.
Cycloidem autem A B C tangat recta B K
in B.
Dico eam productam occurrere cycloidi A E F ad an-
gulos rectos.
Deſcribatur enim circa A D, axem cycloidis A B C,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index