Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1quod in compoſitione poſtmodò exprimitur. itaque non repetitur; ſed quod virtute contine­

batur, patefit, & quod continebat, euoluitur in parteis quæ continebantur: & ibi continuò na­
ſcitur ratio prædicati & ſubiecti, veluti ſimitas eſt depreſsio narium, & ſimum ſignificat nares
depreſſas: antequàm demonſtratio fiat, depreſsio non extra nares, ſed ſine naribus concipitur,
vt cauitas; non dico ſine ſubſtantia prorſus, eiuſmodi tamen, vt non generatim depreſsio, ſed
vt ſubiecti conditiones referens, vt puta carnis, vt dictum eſt, eaque ponitur in naribus ab enun­
ciante & demonſtrante.
& quamuis non ſine ſubſtantia comprehendatur, non eſt compoſitio
quæ multiplicet res, ideſt, terminos enunciationis, ſicuti neque multiplicantur res, ſi dicamus ho­
minem album eſſe ſubſtantiam albam, verùm adhuc eſt vnum prędicatum & vnum ſubiectum.
Sicut ergo ſimum, quod eſt affectio narium, vbi ſic concipitur, vt depreſsio, non affert repetitio­
nem, quia nares abſtrahuntur in illa notione, ſed determinationem prædicati; ſic quamuis præ­
notio comprehendat ſubiectum, non idcirco naſcitur in demonſtratione repetitio, quia non illud
neceſſariò comprehenditur, cui primò ineſt: & eſto quòd comprehendatur, vt confusè compre­
henditur & in definitione diſtinguitur.
Denique dicemus non omnem ſubiecti comprehenſio­
nem eſſe vt prædicati in ſubiecto & enunciationem continere; ſed tum eſſe vt prædicatum in
ſubiecto.
poſtquàm totum quod ab accidentis nomine ſignificatur, in ſuas parteis diuiſum fuerit,
& vt aliud in alio cogitatum; ſiquidem enunciatio ſit non naturæ opus, ſed mentis, & quod vnum

fecit quomodocunque natura; mens, cùm antè ſecreuerit, poſteà copularit, enunciat.
Proinde
non efficitur quicquam.
Subiectum comprehenditur. Ergo notitia complexa. Nanque addere
oportet.
Comprehenditur ſubiectum, vt quomodocunque diuerſum ab eo cum quo comprehen­
ditur
.
Cumque actu ſubiectum in affectionis prænotione comprehendatur, dabimus ante de­
monſtrationem poſſe cognoſci, quòd eſt, vt in eo demonſtrationum genere quæ cauſſam tantun­
modo
continent.
Et ſi etiam placeat affectionem eſſe ignotam, ſit, nec'ne, & omnem demon­
ſtrationem quæ continet cauſſam, docere quoque, vt res ſit, alio modo accipe notum eſſe, ſit'ne
affectio pòſt, atque antè demonſtrationem, vt quòd in hoc ita ſit, vt non in alio, quod propter hęc
principia & cęteris modis quibus res eſſe diſtinctè cognoſci poteſt.
Sed cùm ſegregatio prædica­
ti à ſubiecto ſubiecti conditiones quoquopacto referat, inde effici puto, vt in demonſtratione de­
preſsio narium, aut ſonus in nube non accipiatur veluti genus, ſed vt proprium, & quod adhuc
cum ſubiecto conuerti poſsit.
quanquam poſteà, cùm definitio ex demonſtratione conuerſa de­
ducitur; ſi tanquam genus accipiatur, nihil repugno.
Nam definitio debet omnes definiti par­
teis euoluere & proponere; ſed propter orationis continuitatem & connexionem generis & dif­

ferentiarum quæ in eadem & continuata oratione ſubiunguntur, vna affectio atque illa quidem
propria notatur.
Hæc oratio quæ notionem complet affectionis, & in ipſa definitione non prę­
termittitur, in demonſtratione variis modis vſurpari ſolet.
vel enim relinquitur, vt nota, vel pro
nomine ſumitur, & ſubit locum concluſionis, vt apparet in eclypſi: nihil enim eſt aliud eclypſis
quàm priuatio luminis.
Obſeruaui quoque in mathematicis eam, ſicuti medium in demonſtra­
tione collocari: quia tamen ſolam exiſtentiam, ſeu naturam confusè rei demonſtrabilis indicat,
eſſe videtur eius ingenij, vt ex aliis cauſsis concludi debeat, neque eſſe medium primum; ſed
quod reſolui queat vlterius in alias cauſſas longè priores.
In mathematicis fortè, quia rationem
formalem plerunque conſectantur, ſufficere pro medio poterit.
In motu demonſtrando, cuius
rei gratia longius prolocuti ſumus; ratio formalis pro medio videtur accepta, quæ profectò in
alias multò priores cauſſas reſoluitur, efficiens nimirùm & finem.
Aſſumuntur etiam non rarò
pro genere ea quæ ſunt ad vnum, vt in definitione naturæ principium, in coctionis definitione
perfectio, ſic & hoc loco in definitione motus actus accipietur, vt genus quod eſt commune ad
vnum, adiicietur ſubiectum, atque illud quidem duplex, quod & per quod: mox reliquæ cauſſę

inſerentur efficiens, ſcilicet, & finis.
Itaque cùm in hac definitione quæ eſt: Actus eius quod eſt
in potentia, quatenus in potentia; genus, aut ſimile generi comprehendatur & ſubiectum quod
duplex eſt, cui, vt dici ſolet, denominatiuè inhæret prædicatum, & alterum ſubiectum, per quod
contrahitur in certum genus, nec aliud quicquam exprimatur; planum eſt, hanc non eſſe ſuis
partibus abſolutam definitionem motus, & ex reliquis cauſsis eſſe complendam.
Niſi quis eas
cauſſas prætermiſſas eſſe putet, vel vt ſuperiore libro expreſſas.
ibi enim didicimus quod' nam ſit
efficientis munus, idque ſemper intueri finem, vel etiam quòd in illo termino potentiæ ſignificen­
tur vnà finis & efficiens, ſicut in vno eorum quæ ſunt ad aliquid, alterum quoque comprehendi
ſolet.
terminus enim poteſtatis actus eſt, & poteſtas ad actum promouetur ab actu. nihil enim
moror.
nihilque. ſat eſt, ſi definitio peruulgata motus habeatur ſolùm, vt ratio formalis ipſius, &
vt concluſio quæ cęterarum cauſſarum adiunctione ſupplenda ſit, ſi rei eſſentiam exactè ponere
debeat ante oculos.
Quacunque de cauſſa talia cauſſarum genera ſuppreſſa ſint, ea certè ſubin­
telligere oportet.
Sed prætereà, cùm motus ſit commune ad vnum, id quod modò explicatum
eſt generatim, ad ſingula prædicamenta transferendum eſt ſecundum quæ fit motus, ſicut etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index