Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ret tantùm 9. poſito quod non ſit aliud quod reſiſtat; quanta verò ſit
grauitas omnium corporum tùm duriorum, qualia ſunt metalla, tùm li­
quidorum, tùm ſpirabilium, dicemus ſuo loco; illorum tabulas habes
apud Gethaldum, & Merſennum.
Theorema 88.
Hinc, ſi nihil aliud deſcenſum corporum grauium impediret, cognito pen­
dere vtriuſque, medij & corporis grauis, ſpatio, quod in vno illorum conficit,
cognoſci poſſet ſpatium, quod in alio conficeret æquali tempore, v. g. ſuppona­
mus grauitatem aquæ eſſe ad grauitatem aëris vt 400. ad 1. ſitque corpus,
cuius grauitas ſit dupla grauitatis aquæ;
haud dubiè eo tempore, quo
conficit in aëre 799. ſpatia, in aqua conf;iciet tantùm 400. quia in vacuo
conficeret 800. aër autem detrahit (1/800), & aqua 1/2, vt conſtat ex dictis;
ſi­
militer cognitis ſpatiis in vtroque medio confectis, & grauitate vtriuſque
medij cognoſceretur grauitas corporis deſcendentis; quia tamen eſt alia
reſiſtentiæ ratio, hîc non hæreo.
Scholium.
Obſeruabis dictum eſſe hactenus; ſi nihil aliud deſcenſum corporis
grauis impedit;
nam certè aliud eſt, de quo infrà, ex cuius ignoratione
plures haud dubiè in inueſtigandis grauitatum medij rationibus hallu­
cinarentur;
cum enim obſeruatum ſit globum plumbeum, cuius graui­
tas eſt ferè dodecupla grauitatis aquæ, conficere in libero aëre 48. pedes
ſpatij tempore duorum ſecundorum, in aqua verò 12. pedes eodem tem­
pore;
certè in vacuo ipſo moueretur tardiùs quàm in aëre; quia eo tem­
pore, quo conficit in aqua 12.pedes in vacuo conficeret (13 1/21), ſi tantùm
detrahitur (1/12) grauitationis, & deſcenſus;
atqui in aëre eodem tempore
conficit 48. pedes;
igitur velociùs moueretur in aëre quàm in vacuo;
igitur eſt aliquid aliud quod impedit motum;
vt enim optimè monet
Merſennus, ſi grauitas aquæ ſit ad grauitatem aëris vt 400 ad 1.& graui­
tas plumbi ad grauitatem aquæ vt 12. ad 1.eadem grauitas plumbi eſt ad
grauitatem aëris vt 4800. igitur ſi ſpatium, quod decurrit plumbum in
vacuo diuidatur in 4800. partes, decurret in aëre 4799. partes;
in aqua
verò 4400. quod eſt contra experientiam;
nam ſpatium, quod decurrit
in aëre eſt maius ſpatio, quod decurrit in aqua 3/4;
quippe conficit 12.
pedes in aqua eodem tempore, quo in aëre conficit 48;
igitur in aqua
amittit 3/4 ſuæ grauitationis, & ſui motus; igitur 3600. partes;
igitur
plumbi grauitas eſſet ad grauitatem aquæ vt 4.ad 3.& ad grauitatem aë­
ris vt 3600. ad 1. atqui vtrumque falſum eſſe conſtat;
igitur eſt aliquid
aliud, quod etiam impedit motum; nec ex motu diuerſo per diuerſa me­
dia cognoſci poteſt eorum grauitas.
Theorema 89.
Hinc potiori iure reiicies illorum ſententiam, qui volunt impediri motum
corporis deſcendentis per diuerſa media pro diuerſa ratione grauitatum vtriuſ­
que medy; quod certè falſum eſt;
nam aqua ſit ad grauitatem aëris vt
400. ad 1. deberet omne corpus deſcendere velociùs in aëre quadrin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index