Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Leges gravium naturali motu deſcendentium.
LEges porrò, quas gravia in deſcenſu naturali motu facto

ſervant, incredibili cura ac diligentia indagavit & obſer­
vavit Bononiæ P. Joannes Baptiſta Ricciolus, unà cum alijs
è noſtra Societate Patribus, eaſque clariſſimè ac diſtinctiſſimè

proponit in Tomo 1. Almageſti ſui novi; fusè quidem lib. 9.
ſect. 4. cap. 16. num. 24. breviter verò lib. 2. cap. 21. .
Quibus
Riccioli obſervationibus tantam ego fidem adhibeo, ut licet
hîc Romæ eaſdem repetere opportuniſſimum mihi foret, de­
miſſis gravibus per cochleatas Divi Petri in Vaticano ſcalas
altiſſimas, & ab omni aëris commotione liberas, feneſtris in­
ſuper plurimis ab ima baſi ad ſummitatem uſque refertas; no­
luerim tamen me fruſtra fatigare, cùm nec accuratiores ad­
hibere me poſſe putem, nec ſi adhibeam, alias præter ipſius
leges reperturum me certò ſciam.
Ex multis igitur deſcen­
ſus gravium legibus à Ricciolo locis citatis adductis, duas ſe­
quentes affero, quoniam eæ propoſito noſtro ſatisfacient.
Gravium
naturali
motu de­
ſcendentium

leges.
Riccioli di­
ligentia ex­
acta in ob­
ſervandis le­
gibus gra­
vium de­
ſcendentium
.
I. Gravia naturali motu per lineam perpendicularem in aëre de­

ſcendentia, moventur difformi velocitate, eâque majore & majore
verſus finem motus.
Lex hæc nota fuit jam inde à viginti & am­
pliùs ſæculis in Academijs Phyſicorum, præſertim Peripateti­
corum cum Ariſtotele lib. 1. de cœlo cap. 88. inquit Ricciolus,
patetque oculis, auribus, & tactui; videmus enim gravia de­
ſcendentia accelerare magis ac magis motum; audimus vehe­
mentiorem ſonum, percipimus validiorem percuſſionem, ex
lapſu gravis ac duri è loco altiori, quàm minùs alto.
Lex I. gra­
vium de­
ſcendentium
.
II. Motus gravium naturaliter deſcendentium per aërem, cre­

ſcit eo incremento velocitatis, quod eſt inter numeros impares ab uni­
tate numeratos; ſeu ita ut ſpatia æqualibus temporibus tranſmiſſa ſint
inter ſe, ut quadrata temporum; ſeu ita, ut ſpatia tranſmiſſa certis
temporibus habeant inter ſe duplicatam proportionem illius, quam ha­
bent tempora quibus ſpatia illa menſurata fuerint.
ita Ricciolus lo­
cis citatis, & ante ipſum Galilæus Dialogo 2. de Syſtemate

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index