Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
< >
page |< < (138) of 795 > >|
152138DISSERTATIO pinnæ, ut liberius citiuſque moveretur; deinde deliberatum fuit,
an non poſſet inſervire Nautis, ut hi, cælo nubibus obducto atris, nec
Sole, nec ſideribus fulgentibus, cognoſcerent Boream Auſtrumque,
ſicque tutum dirigerent per æquora curſum:
Acûs, ſolummodo impo-
ſitæ pinnæ, obſervati defectus, ex navis orti concuſſibus, dederunt ori-
ginem Compaſſo marino, atque ita gradatim hoc inventum perfectum
videtur, id callidiſſime conjectante Walliſio in Philoſ.
Tranſ. N°. 278.
Uſus Compaſſi maritimus primum innotuiſſe videtur Gallis, ma-
ris Mediterranei accolis:
Quiſnam vero primus in navi, & quo
tempore, uſus fuerit Compaſſo, non conſtat:
innotuit ante annum
1180 poſt Chr.
Nat. Quia tum vixit ſcripſitque Poëta, Gallus,
Gujotus Provineus, qui Compaſſum vocavit Marinettam, artifici-
um non decipiens;
cujus carmina ita ſonant. Icolle eſtoile ne ſe
muet, Vn art font, qui montir ne peut, Par vertu de la Mari-
nette, Vne Pierre laide, &
noirette, Ou li fer volontiers ſejoint:
Quæ reperiri poſſunt in Fauchet, Les Antiquités de la France;
aut apud Perrault, Parallele des Anciens &
Modernes Tom. 3. tum
apud Gaſſendum in Lib.
X. Diog. Laërtii Tom. 1. p. 193. qui &
addit hoc argumentum, ut inventum Gallorum eſſe demonſtret:

Acum Nauticam Lilio donari, quod regni Galliarum eſt inſigne.

Proſerpſit hoc inventum pedetentim juxta littora Maris Mediterra-
nei, atque ita pervenit ad Venetos, apud quos primum adhibitum
fuit a Paulo Veneto, cui idcirco gloria inventi Anno 1260 adſcri-
bitur:
tum etiam ad urbem Amalphim in Regno Neapolitano dela-
tum eſt, in qua primo a Johanne Goya, circa annum 1300 in uſum
vocatus fuit Compaſſus, unde verſiculus,
Prima dedit Nautis uſum Magnetis Amalphis.
Hiſce binis a ſuis popularibus attributa fuit inventi gloria; procul
dubio tantum, quia primi inter ſuos fuerunt, qui Compaſſo uſi ſunt,
etiamſi diu ante Gallis innotuerit.
EXPERIMENTUM LXXXII.
Si Magnes parvæ impoſitus Cymbæ ligneæ, ne ſub Aqua ſubmer-
gatur, axim gerat perpendicularem ad horizontem, natetque in vaſe
amplo, eandem ſemper faciem convertet ad plagam Boream, aliam-
que ad Auſtralem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index