Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Plus videat, quam mortali concedere par est.
Nec Veneres nostras hoc fallit.
quo magis ipsae
Omnia summopere hos vitae poscaenia caelant,
Quos retinere volunt, adstrictosque esse in amore;
Nequiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
Protrahere in lucem, atque omnis anquirere risus
Et, si bello animo est, & non odiosa vicissim,
Praetermittet te humanis concedere rebus.

Nec mulier semper ficto suspirat amore:
Quae conplexa viri corpus cum corpore iungit,
Et tenet adsuctis humectans oscula labris.

Nam facit ex animo saepe; & communia quaerens
Gaudia, sollicitat spatium decurrere amoris.

Nec ratione alia volucres, armenta, feraeque,
Et pecudes, & equae maribus subsidere possent;
Si non, ipsa quod illorum subat, ardet abundans
Natura, & Venerem salientum laeta retractant.

Nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
Vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur?

In triviis quum saepe canes discedere aventes,
Divorsi cupide summis ex viribus tendunt;
Cum interea validis Veneris compagibus herent:
Quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent;
Quae lacere in fraudem possent, vinctosque tenere.

Quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.

Et commiscendo, cum semine forte virili
Femina immulsit, subita vi corripuitque;
Tum similes matrum materno semine fiunt:
Ut patribus patrio.
Sed quos utriusque figurae
Esse vides iuxtim miscentes vulta parentum;
Corpore de patrio, & materno sanguine crescunt,
Semina cum Veneris stimulis excita per artus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index