Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001204">
                <pb xlink:href="079/01/194.jpg" pagenum="145"/>
              Plus videat, quam mortali concedere par est.</s>
              <s id="s.001205">
                <lb/>
              Nec Veneres nostras hoc fallit.</s>
              <s id="s.001206"> quo magis ipsae
                <lb/>
              Omnia summopere hos vitae poscaenia caelant,
                <lb/>
              Quos retinere volunt, adstrictosque esse in amore;
                <lb/>
              Nequiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
                <lb/>
              Protrahere in lucem, atque omnis anquirere risus
                <lb/>
              Et, si bello animo est, & non odiosa vicissim,
                <lb/>
              Praetermittet te humanis concedere rebus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001207">Nec mulier semper ficto suspirat amore:
                <lb/>
              Quae conplexa viri corpus cum corpore iungit,
                <lb/>
              Et tenet adsuctis humectans oscula labris.</s>
              <s id="s.001208">
                <lb/>
              Nam facit ex animo saepe; & communia quaerens
                <lb/>
              Gaudia, sollicitat spatium decurrere amoris.</s>
              <s id="s.001209">
                <lb/>
              Nec ratione alia volucres, armenta, feraeque,
                <lb/>
              Et pecudes, & equae maribus subsidere possent;
                <lb/>
              Si non, ipsa quod illorum subat, ardet abundans
                <lb/>
              Natura, & Venerem salientum laeta retractant.</s>
              <s id="s.001210">
                <lb/>
              Nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
                <lb/>
              Vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur? </s>
              <s id="s.001211">
                <lb/>
              In triviis quum saepe canes discedere aventes,
                <lb/>
              Divorsi cupide summis ex viribus tendunt;
                <lb/>
              Cum interea validis Veneris compagibus herent:
                <lb/>
              Quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent;
                <lb/>
              Quae lacere in fraudem possent, vinctosque tenere.</s>
              <s id="s.001212">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001213">Et commiscendo, cum semine forte virili
                <lb/>
              Femina immulsit, subita vi corripuitque;
                <lb/>
              Tum similes matrum materno semine fiunt:
                <lb/>
              Ut patribus patrio.</s>
              <s id="s.001214"> Sed quos utriusque figurae
                <lb/>
              Esse vides iuxtim miscentes vulta parentum;
                <lb/>
              Corpore de patrio, & materno sanguine crescunt,
                <lb/>
              Semina cum Veneris stimulis excita per artus
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>