Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1abſoluta eſt tum et prophana aliqua ex parte pertacta: ubi de
ſenatu et iudicio in ædibus principis habendo diſſeruimus:
illis quæ addenda ſunt hic breuiſſime annumerabimus: mox
ad imperatoria caſtra et claſſem deueniemus: poſtremo pri
uata expedientur.
Senatum ueteres templis cogere aſſueue
re.
Poſtea increbuit mos ut extra urbem haberetur. Demum
quod ad maieſtatem atque ad res agendas præſtabat / propria
huic habere muneri tecta uoluere.
Quibus feſſi ætate pa
tres / neque uitæ prolixitate deterrerentur: neque loci incom
moditate
prohiberentur: quominus et conuenirent frequen
tes: et una diutius adeſſent: media iccirco in urbe curiam ſe
natoriam locauere: eique iudiciariam / et templum proxime
adiungendum putarunt: non ea re tantum ut ambitionibus
detenti / et cauſis forenſibus occupati commodiuſ non inter
miſſo aut ſtudio aut officio utriſque ſatiſfacerent: uerum
etiam ut patres ipſi uti ſunt ferme omnes natu maioreſ ad/
modum religioni dediti / ſalutatis diis non intermiſſa ope
ra a templo ad negocium ſe poſſint tranſferre oportune.
Adde quod ſi quando aut legatos aut principes exterarum gen
tium ſibi dari copiam ſenatus petierint ex. r. p. eſt locum ha
bere ubi cum dignitate et hoſpitis et urbis præſtolantem excipi
as.
Cæterum huiuſcemodi publicis diuerſoriis nihil quod ad
ciuium multitudinem commode excipiendam: honeſte de
tinendam: oportuneque emittendam faciat / ulla ex parte negli
gendam eſt: et preſertim curandum / ut itinerum et luminum
et ſpatiorum et eiuſmodi: quæ uſui uentura ſint / ne ullæ pe
nitus commoditates deſint.
Ac prætorio quidem: quo loci
plurimi altercantur / apertiones et plures et ampliores et prom
ptiores adigendæ ſunt / quae aut templo aut curiæ.
Tum in ſe
natum aditus quidem munitus nequicquam minus quam hone
ſtius ſit / neceſſe eſt.
Id quidem cum cæteras ob res: tum ne
temerarius bachantium tumultus inſana ex plebe ſeditioſo
aliquo auctore concitatus in patrum pernitiem ad arbitrium
poſſit irrumpere: quin uel ea maxime re porticus ambulatio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index