DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO III.
Si vtriſq; duarum trochlearum ſingulis or­
biculis, quarum altera ſupernè, altera verò in­
fernè conſtituta, ponderiq; alligata fuerit, cir
cunducatur funis; altero eius extremo alicubi
religato, altero verò à potentia pondus ſuſti­
nente detento; erit potentia ponderis ſub du­
pla.
Sit pondus A; ſit BCD orbiculus trochleæ pon
deri A alligatæ, cuius centrum K; EFG verò
ſit trochleæ ſurſum appenſæ, cuius centrum H.
deinde LBC DME FGN funis circa orbicu­
los ducatur, qui religetur in L; ſitq; potentia in
N ſuſtinens pondus A.
dico potentiam in N
ſubduplam eſſe ponderis A.
ſi enim potentia ſu
ſtinens pondus A vbi M collocata foret, eſſet
vtiq; potentia in M ſubdupla ponderis A.
po­
tentiæ verò in M æqualis eſt vis in N.
eſt e­
nim ac ſi potentia in M dimidium ponderis
A ſine trochlea ſuſtineret, cui æqueponderat
pondus in N ponderis A dimidio æquale.

quare vis in N æqualis dimidio ponderis A
ipſum A ſuſtinebit.
Potentia igitur in N ſuſti
nens pondus A ſubdupla eſt ipſius A.
quod
demonſtrare oportebat. 141[Figure 141]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index