Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 403 > >|
1olim oleum Titorenſium in Phocide, colo­
re atque dulcedine Hiſpano præſtantius: vn­
de ad coquenda vnguenta ipſum ſolum ve­
lut rex habebatur.
Omne igitur ſemen cùm
oleum emittat, eligitur quod vel copio­
ſum, vel optimum habet.
Optimum ſim­

pliciter oliuæ.
Quædam verò ad morbos,
vt lini, vel heliotropij.
Copia præſtant
oliuæ, lini ſemen, nuces, amygdalæ, he­
liotropij ſemen, & rapæ, & henæ herbæ.
Sed
& plura alia, quæ ob ignorantiam abiiciun­
tur: nam & nuclei omnes, vt ceraſi & pru­
ni, oleum continent.
Octauo igitur loco
cortex phaſelli Benin adnumeretur.
Atque
hæc de oleis compendij familiaris rei cau­
ſa, dicta ſint.
Naſcitur & arbos in inſula
Portus ſancti, quæ prima eſt ab Hiſpa­
nia in Indiam tendentibus, fructum fe­
rens ceraſo perſimilem, ſed coloris cæru­
lei: exiſtimo eam ex genere ceraſi eſſe, ſed
regionum varietas efficit, vt illius lachry­

ma pro lacca in vſu ſit, admodum enim
rubet, ac ſplendet: digeritur in paſtillos,
creditúrque tum maximè antiqua firmare
dentes.
Sed lachryma hæc vel ſpontè fluit,
vel etiam ſauciata arbore, quæ inferior eſt
prima.
Oleum ad­
mirabilis
naturæ.
Oleum opti­
mum.
Quæ copiam
olei emit­
tunt.
Laccæ arbor.
Iſatis incre­
dibilis merx.
Proximus huic è plantis colori honos eſt
iſatidi, quo cæruleo colore panni inficiun­
tur, Guadum vocat vulgus, nec pro vlla her­
ba tantum impenditur argenti: cùm ex tam
vili merce vectigal ad multa aureorum mil­
lia aſcendat.
Vt verò hæc herba lucroſior,
ita pulcherrima omnium Lithoſpermon, in­
ter cuius folia ſemina, lapidea duritie, can­
dore margaritarum nitent.
Cretenſe di­
co: nam Italicum ab hoc non parum de­
generat.
Lithoſpermi
pulchritudo.
Sed quæret forſan quiſpiam de palmarum
ligno, cur in fornicem incuruetur, quum
alia pondere preſſa flectantur in ſinum?
Vulgaris eſt fama, & tanti etiam miracu­
li Theophraſtum teſtem inuenio.
Id verò
etiam cantheliis aſinis contingere, auctor
eſt Xenophon.
Cauſam eſſe reor, quòd
prius flectatur, quam prematur: dum verò
iam curuata eſt, inflectitur ſurſum: habet
enim neruos, qui ad vnam partem incli­
nantur.
Aut ſi modò ad vtramque partem
flecti poteſt, ob ſiccitatem id contingit, velut
& in coriis: nam pondus ſiccare poteſt pre­
mendo.
Palma cur
in fornicem
incuruetur.
Plutarchus verò cenſet, quoniam ignea
vi polleat, irnitari pondere, atque ſiccatum
reparatis viribus contrahi: vel quia aëre ex­
cuſſo robuſtius fiat, & magis flectatur in
aduerſum.
Atque vt ex multis vna fiat ſen­
tentia, lignum hoc quum pondere vexatur,
diſcutit, ſeu humidum, ſeu aqueum, ſeu
aërem: v unde breuius factum, retrahit ſe­
ipſum.
Sicomori li­
gnum quod
in aqua ſic­
catur, & non
in aëre.
Videtur enim ſimili ratione fieri hoc, ve­
lut & de ſycomoriligno, quòd in aëre nun­
quam ſiccatur, in alueis tamen fluminum
& aquarum gurgitibus celeriter.
Nam
quum humido præpingui abundet, aëri re­
ſiſtit, ne ſiccetur: ab aqua autem multis
modis diſſipatur humidum, motu primùm
abradente, frigore verò partim cogente,
& experimente, partim congelante.
Ipſum
verò lignum pulchrum eſt, ſolidum atque
nigrum, & ob id, ad multa opera vtile.
Vtrunque igitur horum, à contrariis contra­
ria patitur.
Minore admiratione dignum eſt, quòd
ſtatuæ ſudent: nam ratio in promptu eſt,
quum humidum pingue, vi caloris ex­
preſſum, ſudoris imaginem præſter.
Ob id
maximè ſudant, quæ ligno conſtant cedri,
oliuæ, vitis ac cupreſſi.
Contingit hoc ma­

gis Auſtris flantibus, quòd humor ſit co­
pioſior, ac tenuior.
At quæ in terra ſulphu­
rea, ac bituminoſa naſcuntur, ſi aërea ac
ignea ſubſtantia ſint, parúmque terræ, ac
aquæ contineant, quales ſunt alnus, abies,
pinus, piceáque dum franguntur, maximè
ſi iam putruerint ſcintillas igneas emitte­
re ſolent.
Conſimili ratione cortices qua­
rundam adeò redduntur vetuſtate candidi
ac ſplendentes, vt nocte prunæ inſtar lu­
ceant.
Ligneæ ſta­
tuæ ſudantes.
Ligna quæ
cùm frangun­
tur
, ſcintil­
las igneas
emittunt.
Nec verebor inter plantarum miracula

reponere, quòd Theophraſtus in quarto re­
citat de fruticibus, herbam ab Indo allatam,
qua commanducata coïtum ſeptuagies ille
in die explere poſſet.
Sitne hoc verum vel
non, nolim affirmare: quòd tantum eſt præ­
ſentis inſtituti, adiiciam, in Venere ſcili­
cet duo eſſe neceſſaria, flatum & ſemen.
Er­
go vt in ſatyriaſi citra coëundi appetitum
immodicè tenditur veretrum, ita nihil pro­
hibet herbam eſſe, quæ guſtata idem effi­
74[Figure 74]
ciat: quòd ſi ſenſim edatur, ſen­
ſim etiam ſemen procreabit.
In­

di nunc, Bethel in ore, perpe­
tuò ferunt huius cauſa: quan­
quam non admodum ſalaces,
forſan repugnante loci natura,
quæ nimio calore illos eneruat.
Viride autem Veneri plurimum
prodeſſe videtur.
Denigrat au­
tem dentes, ſi maſticetur.
Ser­
pit eius planta vt hedera: fo­
lium lauro ſimile, quinque li­
neis, vt in figura vides, diſtinctum.
Ma­
gnitudine palmum excedit, & ſapore lau­
rum ad vnguem refert, nerui interiores
margini, quàm medio propinquiores: ſyl­
ueſtri parte multum prominent: non er­
go malabathrum: nec Dioſcoridi nota
planta.
Diligentius tamen eius explica­
tionem proſequutus ſum, quòd aſſumptum
illius folium copioſius, mirum in modum
hominem exhilaret: adeóque vehemen­
ter, vt inſtantis mortis curam omnem
tollat, ſenſu tamen ſtante.
Hoc autem il­
li præcipuum: nam ſenſum ſi auferas, au­
feres & triſtitiam, & timorem, vt in
ebriis, ſtultis, & his qui halicacabum,
aut ſtrimoniæ fructus ederint.
At ſtante
ſenſu, omnem poſſe abiicere curam, om­
némque timorem, hac mirum eſt, atque
rarum.
Turcæ huius cauſa opio vti di­
cuntur.
Sunt qui croco hoc tribuunt. Iti­
dem Indi ad Venerem excitandam Am­

phiam medicamento, quod Hiſpani opium
eſſe dicunt, vti ſolent.
Herba quæ
coitum ad
70. vices in
die excitat.
Folium Be­
thel.
Amphiam.
Quærunt igitur iurè meritò quidam,
quomodo meconium, cùm immodicè ſit
frigidum, atque adeò vt occidat, poſſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index