Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
< >
page |< < of 158 > >|
1cum, quàm ſupra æquinoctialem; quia longitudo
gradus ſupra Tropicum eſt veluti directè jacens ab
occaſu in ortum; ſupra æquinoctialem verò obliquè
ſe habet.
Ex hoc autem fit, vt ſpecialis quædam inæ­
qualitas reuolutioni diurnæ contingat tam in ſolſti­
tialibus, quàm in æquinoctialibus locis; ob quam
diurnæ illæ reciprocationes alterationem ſubeant,
dum in ipſis Terra verſatur; neque tam vehementeis
ſubeant in locis intermediis, vbi eiuſmodi inæquali­
tas aut minor eſt, aut euaneſcit.
Atque hæc aliunde
videri poteſt cauſa, cur æſtus vehementior ſit ſub
ſolſtitiis, æquinoctiiſque, quàm temporibus cæ­
teris: cùm etiam, quia motus diurnus aduerſatur
magis motui annuo ad Æquinoctialem, quàm ad
Tropicum (quòd vterque motus Terra exſiſtente in
Tropico conſpiret directè in ortum, exſiſtente verò
in Æquinoctiali alius ad alium obliquus ſit) inde fieri
poſſe videatur, cur æquinoctiales reciprocationes
ſint ſolſtitialibus æſtuoſiores.
Denique imaginare
Lunam eſſe Terræ quaſi illigatam, vnáque delatam; &
orbem magnum, per quem Terra motu annuo ince­
dit, comprehendere non tantum iter ipſius medium,
ſed totum etiam ſpatium heinc inde verſus Martem,
ac Venerem, cuius extrema à Luna Terram motu
menſtruo circumambiente attinguntur.
Imaginare
rursus vim, qua Sol tam Terram, quam Lunam mo­
uet, explicari per radium, ſeu quaſi virgulam, chordu­
lamve à Sole protenſam: concipies ſanè hanc chor­
dulam longiorem eſſe cùm Luna eſt in oppoſitione,
vltra nempe Terram, quàm dum in coniunctione eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index