Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001214">
                <pb xlink:href="079/01/195.jpg" pagenum="146"/>
              Obvia conflixit conspirans mutuus ardor:
                <lb/>
              Et neque utrum superavit eorum, nec superatum est.</s>
              <s id="s.001215">
                <lb/>
              Fit quoque, ut interdum similes existere avorum
                <lb/>
              Possint, & referant proavorum saepe figuras,
                <lb/>
              Propterea, quia multimodis primordia multis
                <lb/>
              Mixta suo caelant in corpore saepe parentes,
                <lb/>
              Quae patribus patres tradunt ab stirpe profecta.</s>
              <s id="s.001216">
                <lb/>
              Inde Venus varia producit sorte figuras:
                <lb/>
              Maiorumque refert voltus, vocesque, comasque.</s>
              <s id="s.001217">
                <lb/>
              Quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
                <lb/>
              Fiunt, quam facies, & corpora, membraque nobis.</s>
              <s id="s.001218">
                <lb/>
              Et muliebre oritur patrio de semine saeclum:
                <lb/>
              Maternoque mares existunt corpore creti.</s>
              <s id="s.001219">
                <lb/>
              Semper enim partus duplici de semine constat:
                <lb/>
              Atque utri similest magis id, quodcumque creatur,
                <lb/>
              Eius habet plus parte aequa, quod cernere possis;
                <lb/>
              Sive virum suboles, sive est muliebris origo.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001220">Nec divina satum genitalem numina cuiquam
                <lb/>
              Abstergent, pater a natis ne dulcibus umquam
                <lb/>
              Appelletur, & ut sterili Venere exigat aevum:
                <lb/>
              Quod plerique putant; & multo sanguine maesti
                <lb/>
              Conspergunt aras; adolentque altaria donis,
                <lb/>
              Ut gravidas reddant uxores semine largo.</s>
              <s id="s.001221">
                <lb/>
              Nequiquam divom numen, sortesque fatigant.</s>
              <s id="s.001222">
                <lb/>
              Nam steriles nimium crasso sunt semine partim:
                <lb/>
              Et liquido praeter iustum, tenuique vicissim.</s>
              <s id="s.001223">
                <lb/>
              Tenve, locis quia non potis est adfigere adhesum,
                <lb/>
              Liquitur extemplo, & revocatum cedit ab ortu:
                <lb/>
              Crassius his porro, quoniam concretius aequo
                <lb/>
              Mittitur; aut non tam prolixo provolat ictu ;
                <lb/>
              Aut penetrare locos aeque nequit; aut penetratum
                <lb/>
              Aegre admiscetur muliebri semine semen.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>