Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1ſem. Ex quibus intellexi, quantum grauita­
tis ſecundùm ſpeciem decederet liquori in­
tumeſcenti, tantum accedere aëri intrà phia­
lam apprimè occluſam conſtipato: contrà
verò liquore ad minora ſpatia coanguſtato
aërem quidem incluſum dilatariſed huius
rareſcentis leuitate auctâ, maiorem illius
condenſati grauitatem compenſari.
Nec diſsimilem grauitatis conſtantiam
obſeruabimus, ſi vitreum globum, cui lon­
giuſculum collum & gracile adhæreat, vini
ſpiritu ex multiplici diſtillatione tenuiſſimo
repleamus, aëre collum occupante; oſcu­
lum autem Hermetis ſigillo claudatur.
Ex
calore enim rareſcet vini ſpiritus, aëremque
conſtipabit, & frigore ſubſequente ſubſidet,
aëri locum relinquens: neque tamen Ther­
moſcopii huius grauitas variabitur, cum̨
vnius corporis conſtipati grauitas alterius rari
leuitate compenſetur.
Hinc tamen certą
definiri non poſſe momenta, quibus aër
compreſſus deorſum nitatur, palam eſt.
Merſ. Rem ego quantâ potui diligentiâ
aliter inueſtigaui, & aërem non quadrin­
genties tantùm, ſed etiam adhuc triplo le­
uiorem inueni, ita vt grauitas aquæ ad gra­
uitatem aëris non ſit in minori Ratione quàm
1200 ad 1, ſed potiùs in maiori Rationę.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index